From Wikipedia, the free encyclopedia
Despotatus Epiri fuit una e civitatibus Graecis, quae in territorio antea Imperii Romani Orientalis post quartam expeditionem sacram anno 1204 ortae sunt. Civitas finibus alternis usque ad saeculum decimum quartum exeuntem exstabat. Regiones principales erant Epirus, quae regio civitati nomen dedit, et Acarnania. Civitati continuae cum potentiis regionalibus pugnae erant gerendae, primo cum Bulgaris et Imperio Byzantino, quod rursus corroboratum est, postea cum Regno Neapolitano et Imperio Serbico, quae omnia Epirum ad imperium eorum adiungere studebant. In plura dominia dilapsus Epirus inter anno 1386-1449 gradatim in Imperium Ottomanicum insertus est.
Appellatio "Despotatus Epiri" fontibus illius temporis non adhibetur, nam despota ordinem in aulae byzantinae hierarchia denotat. Epirus autem semper autonomus ab Imperium Nicaeum sive ab Imperium Romanum restitutum fuit. Plerumque principes se Archontes aut simpliciter Kyrioi nominabant. Nihilo minus quidam Epiri principes post annum 1230 ab imperator byzantino titulo despotae ornati sunt.[1]
Chronologia | |
---|---|
Civitas Epirotica (despotatus) | |
m. Apr. 1204 | Socii quartae expeditionis sacrae Constantinopolim capiunt. Dissolutio distributioque Imperii Romani Orientalis. |
autumno 1204 | Michael I Comnenus Ducas Artae rerum potitur et civitatem Epiroticam condit. |
1212 | Magnae Thessaliae partes bello contra Latinum Thessalonicae regnum capiuntur. |
1213–1214 | Bellum contra rem publicam Venetiarum. Epirotes Dyrrachium Corcyramque capiunt. |
1214 | Expansio in Macedoniam, Lychnidus fit Epirotica. |
initio 1215 | Michael I necatur. Frater Theodorus succedit. Filium fratris Michaelem II fugat. |
1216 | Demetrius Chomatianus fit archiepiscopus Lychnidiensis. |
1217 | Imperator Latinus designatus Petrus de Courtenay capitur ac interficitur. |
1217–1224 | Theodorus in Macedonia proficienter bellum gerit. |
m. Dec. 1224 | Thessalonica capitur, dominium Latinum in septentrionali Aegaei maris litore finitur. |
1225 | Theodorus imperator coronatur, Thraciam invadit, Hadrianopolim capit. Maximus civitatis ambitus, foedus cum Bulgaris. |
1230 | Theodorus Bulgaros petens vincitur, pugna de Kokotnitza. Despota capitur, civitas in plura dominia dissolvitur: Epirus, Thessalonica, Thessalia et Acarnania. In Epiro Michael II rerum potitur. |
1241 | Michael II hereditate Thessaliam accipit. |
1251 | Bella cum Romanis Nicaeis incipiunt: Pugnae de Macedonia superiore, Albania media et Thessalia. |
1257 | Manfredus, rex Siciliae, Epirum aggreditur. Corcyram et plures portus castraquae in Epiro septentrionali capit. |
1259 | Post pugnam de Pelagonia Epirus potentia imperio Nicaeo cedit et tantum vis regionalis remanet. |
m. Iul. 1261 | Imperator Michael VIII Palaiologus Nicaeus Constantinopolim furto capit, Imperium restituit. Epirus autonomus permanet. |
1268 | Michaels II moritur: In Epiro filius Nicephorus I succedit, Thessaliam frater germanus Ioannes accipit. |
ab 1268 | Bella diutina ac societates alternae cum regibus Neapolitanis et Imperio Romano Orientali. Epirus plurima territoria ab Ioannina in septentriones versus dimittit. |
1297 | Nicephoro I filius eius minor natu Thomas succedit. |
a saec. 14 ineunte |
Populi Albanici maiore numero in Epiro considunt. Multi a principibus mercede conducuntur. |
1318 | Nicolaus Orsini, comes palatinus Cephalleniae, avunculum Thomas necat seque Epiri principem facit. |
1323 | Nicolaus a fratre Ioannes interficitur, qui ei succedit, Cephalleniam autem amittit. |
1335 | Ioanni filius minor natu Nicephorus II succedit. |
1340 | Imperator Andronicus III Nicephorum II mittit et Epirum denuo provinciam byzantinam facit. |
1348 | Tsar Serbicus Stephanus Dušan Epirum capit. Terram fratri germano Simeoni Uroš dat. |
1355 | Stephanus Dušan moritur, imperium Serbicum dilabitur. Perturbatis temporibus, quae sequuntur, Nicephorus II denuo rerum potitur. |
1359 | Nicephorus II contra Albanos acie cadit, Simeon Ioanninam denuo recipit. |
1366 | Thomas Preljubović fit gubernator Ioanninae et Simeone mortuo (1370) dominus ibidem. |
1385 | Esau Buondelmonti fit despota Ioanninae. Primus princeps Epiroticus Sultanum Ottomanicum imperatorum agnoscit. |
1417–1449 | Epirus gradatium in Imperium Ottomanicum inseritur. |
Despotatus Epiri a Michaele Angelo Comneno Duca, filio spurio Sebastocratoris Ioannes Ducas (Sebastocrator)Ioannis Angeli Comneni, conditus est. Per aviam Theodoram Comnenam stirps fuit imperatoris Alexii I et consobrinus imperatorum Isaac II et Alexii III tunc regnantium. Constantinopoli versatus est, cum socii quartae expeditionis sacrae aetate anni 1203 urbem imperialem attigerunt.
Mense Aprili anni 1204 urbe capta cruciferi Imperium Romanum distribuere coeperunt. Venetiani etiam litus Epiroticum cum insulis Ioniis sibi vindicaverunt. Michael se comitatui Bonifacii Montisferrati applicuit, ubi idem profectus est, ut terras in Graecia septentrionali sitas occuparet. In Thessalia autem Michael a Bonifacio discessit et Artam, quae adhuc sub dicione gubernatoris byzantini Senacherim erat, abiit illi contra Latinos adiuturus.
Senacherim iam mortuus erat ante quam Michael Artam pervenit. Fortiter seditionem compressit, se gubernatorem fecit, filiam (aut viduam) antecessoris in matrimonium duxit, quo ingentia latifundia sibi paravit. Ita Michael dominus factus est unius ante Imperii Romani regionis rebus prosperis praestantissimae, praesertim cum proximi belli vastationibus intacta esset. Praetera profugi Graeci immigraverunt et civitatis copias confirmaverunt.
Iam anno 1205 Michael omnia territoria byzantina a Pindo in occidentem versus a castro Petrela (in Albania media) usque ad Naupactum Sinui Corinthio adiacentem dicioni suae subiecerat.
Ad regnum confirmandum Michael multa et periculosa molitus est. In speciem se papae subiecit praesidium contra Venetianos sperans. Anno 1209 Michael foedus cum principe Bulgarico icit, quod autem duobus annis post Macedoniam superiorem invadens fregit. Cum re publica Venetiarum anno 1210 res ad concordiam adduxit superioritatem Serenissimae verbo agnoscens mercatoribusque eius privilegia praebens.
Eodem anno etiam Thessalonicam quamvis frustra aggressus est, ano 1212 magnas Thessaliae partes occupavit. Anno 1213 Venetiis Dyrrachium eripuit, anno proximo Corcyram. Eodem anno 1214 Lychnidus Epirotica facta est; dum autem Albaniam septentrionalem et Serbiam invadit, initio anni 1215 interfectus est. Frater germanus Theodorus ei successit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.