Computatra et apparatus computandi ex variis aetatibus. ¶ Summus ordo: Automatica machina calculatoria (1820) (machina differentiarum) et computatrum aetatis primae (computatrum colossus) ¶ Ordo medius: primum tuborum inanium computatrum (ENIAC) et supercomputatrum (IBM Summit) ¶ Ordo imus: monitor (IBM ThinkCentre S50) cartibulum visificum lusorium (Nintendo GameCube) et Smartphone (Samsung Galaxy S5).
Genus computatrorum quod quocumque facile portari potest computatrum gestabile nuncupatur.
Quattuor computatro sunt armaturae partes: organum gubernans, arithmeticum, memoriale, graphicum.
Processorium medium (CPU) est intima computatri pars, quae omnes operationes gubernat. Coprocessorium arithmeticum quod et saepe media processorii pars est; paene omnes computationes arithmeticas efficit. Data in memoriae generibus RAM et ROM nominatis servantur. Ad data conservanda disci fixi et rigidi et flexibiles adhibebantur, sed paulo abhinc rudiculae memoriam cohibentes (Memoria USB) loco discorum flexibilium praeferuntur. Organum graphicum in tabulatrum quasi quadrum visificum scribit et plurimas computationes de datis graphicis facit.
Programmata computatralia sunt documenta iussa computatralia cohibentia, quae medio processorio exhibita computatro agenda mandant. Programmatum fundamentalium coniunctum, quod systema administrativum appellatur, functiones et interactiones computatri administrat. Alia programmata fundamentalia sunt programmata compilandi, editionis, tabulae computativae, nuntia electronica scribendi, per interrete navigandi necnon ludorum computatralium.
Prima computatra electronica annis instruebantur ab 1930 ad 1940 ab Ioanne Atanasov, AmericanoBulgaricae originis, sed re vera aetas computatrorum coepere anno 1977 dicitur, cum societates Apple, IBM, et Commodore prima computatra personalia introducerent. Et die 12 Augusti1981, IBM primum computatrum personale pro mercato? creavit. Deinde, cum investigatores institutionis Europeanae CERNtelam totius terrae anno 1991 nuntiarent, systema interretiale mundiale, quod paene omnia computatra mundi committit, ortum est. Hodie homines totius mundi computatris ad laborandum, scribendum, communicandum, computandumque utuntur. Die 30 Iunii2022,
7933000000 hominum interreti utebantur.[3]
Bowden,B. V.(1953).Faster than thought.Novi Eboraci, Toronti, Londinii:Pitman publishing corporation.
Cohen,Bernard(2000)."Howard Aiken, Portrait of a computer pioneer".Physics Today(Cantabrigiae Massachusettae: The MIT Press)53(3): 74–75.ISBN978-0-262-53179-5.
Schmandt-Besserat,Denise(1981)."Decipherment of the earliest tablets".Science211(4479): 283–285.
Shannon, Claude Elwood. 1940. "A symbolic analysis of relay and switching circuits." Thesis. Cantabrigiae in Massachusetta: Massachusetts Institute of Technology. Hdl 1721.1/11173.
Smith,Erika E.(2013)."Recognizing a Collective Inheritance through the History of Women in Computing".CLCWeb: Comparative Literature and Culture15(1): 1–9.
Stokes,Jon(2007).Inside the Machine: An Illustrated Introduction to Microprocessors and Computer Architecture.Franciscopoli:No Starch Press.ISBN978-1-59327-104-6.
Swade,Doron D.(Februarius 1993)."Redeeming Charles Babbage's Mechanical Computer".Scientific American268(2): 86–91.