Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Technologia informationis est "studium, descriptio, evolutio, implementatio, subsidium, vel administratio systematum informationis in computatris condita, praecipue in applicationibus programmaturae ferramentisque computatralibus."[1] Haec technologia usum tractat computatrorum electronicorum programmaturaeque computatralis tuto ad convertendam, conservandam, protegendam, tractandam, transmittendam, imponendam, exponendam, et recuperandam informationem.
Hodie, terminus informationis expanditur ut multos circumdet modos computandi et technologiae, atque vocabulum et sigla fiunt ambo agnitissima. "professionales" in informationis technologia varia munera exsequuntur, quae ab inauguratione applicationum ad descriptionem multiplicium retium computatralium informationisque datorum basium transeunt. Nonnulla officia quae ei exsequuntur sunt datorum tractatio, retium usus, ferramentorum computatralium descriptio, datorum basium programmatumque designatio, et tractatio administratioque totorum systematum. Informationis technologia nunc expanditur longius quam quotidianum computatrum personale, computatrum gestabile, computatrum tabulare et technologia retium et plus in integrationes aliarum technologiarum telecommunicationis, sicut usus telephoniorum cellularium, televisionum, autocinetorum, et aliarum rerum, quod praeterea necessitatem talium operum auget.
Eventus combinatio technologiarum computatrorum et communicationis est informationis technologia.
Tempore recentiori, ABET et Association for Computing Machinery conlaboraverunt ut normas accreditationis curriculorumque describerent[2] pro gradibus in informationis technologia ut distincti studii ramus, ab ambobus scientia computatrali et systematibus informationis separatus. SIGITE[3] est laborans grex ACM ad definiendas has normas.
Reditus omnium ex orbi terrarum officiorum IT fuit $763 milia millionum anno 2009.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.