From Wikipedia, the free encyclopedia
In mythologia Graeca centimani[1] (Graece ἑκατόγχειροι[2] vel ἑκατόγχειρες[3]) sunt tres fratres, Urani et Gaeae filii, qui centum bracchia et quinquaginta capita habere narrabantur. Quorum nomina sunt Briareus (alias Aegeon[4]), Gyas (alias Gyges), Cottos. In Apollodori bibliotheca primi inter Urani filios nominantur.
Apud Hesiodum poetam pater Uranus vim eorum reformidans eos vinctos sub terra reliquit. Cum autem multo postea iam decimum annum frustra adversus Titanes pugnaret, monitu Gaeae Iuppiter eos liberavit et sibi consociavit et ambrosiae nectarisque participes fecit. Simul eos hortabatur ut beneficii memores se in bello acriter pugnando adiuvarent. Centimani Martem inclinarunt et postquam Titanes in Tartarum deiecti sunt eos custodiebant. Quin etiam pretium virtutis Briareus Cymopoleam, Posidonis filiam, uxorem duxit.
Primo Iliadis carmine Briareus/Aegeon solus, a Thetide accersitus, Iovi succurrisse dicitur tum cum Posidon, Hera et Athena eum vincire volebant. Gigantis vi territi dei ab incepto destiterunt[5].
Diversa traditio quoque vulgata est quae centimanos Iovis adversarios faciebat. Quam secundam traditionem secuti sunt Vergilius[6] et Ovidius[7]. Fortasse potius ad Gigantomachiam quam ad Titanomachiam pertinebat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.