From Wikipedia, the free encyclopedia
Bessastadae (-arum, f.)[1][2][3] (seu rarius Bessastadi (-orum, m.)[4] et rarissime Bessastadium[5], quamvis nomen Islandicum sit masculini generis Bessastaðir), sunt villa in communi Islandico Garðabær sita (usque ad annum 2012 communi Álftanes addicta), parvo intervallo a Reykiavica capite distans.
Effossionibus archaeologicis planum factum est eum locum saeculo nono inhabitari coepisse. Saeculo tertio decimo, Snorrus Sturlaeus ibi fundum habebat, qui anno 1241, Snorro occiso, in possessionem Haconis IV, Norvegiae regis, transiit. Ex eo tempore usque ad iniens saeculum 19 villa Bessastadensis fuit sedes praefectorum insulae, qui quotannis administrationis causa in Islandiam mittebantur: primum praefectorum Norvegicorum aetate media, deinde Danicorum a saeculo 16 mediante. Villa cum exornata esset munimento tormentis bellicis instructo (Islandice Bessastaðaskans), feliciter restitit repentino impetui anno 1627 a piratis in Bessastadas temptato.
Villa Bessastadensis (Bessastaðastofa), quae nunc est, inde ab anno 1761 usque ad annum 1766 aedificata est. In hoc aedificio inter annos 1805 et 1846 fuit Schola Bessastadensis (Bessastaðaskóla), ubi nonnulli hominum amplissimorum Islandiae studiorum causa versabantur. Bessastadae anno 1867 emptae sunt a Grimo Thomsen, viro rerum civilium perito et poeta Islandico, qui ibidem usque ad mortem vixit. Inter eos, qui postea Bessastadas possederunt, fuerunt editor et senator Skulius Thoroddsen eiusque uxor Theodora, poetria Islandica, et Sigurdus Ionae filius, qui villam Bessastadensem cum omnibus aedificiis adiacentibus anno 1941 civitati donavit.[6]
Postquam libera res publica Islandiae anno 1944 condita est, praeses Islandiae in villa Bessastadensi residere solet.[7]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.