From Wikipedia, the free encyclopedia
Baptisterium Arianorum[1] est opus ecclesiasticum Ravennae in Italia, quod saec. 5 exeunte aedificatum est, cum Theoderico rege Ostrogothorum Arianismus religio regia facta est. Ornatu simplicius est quam Baptisterium ecclesiae cathedralis Ravennatis.
Sicut alia aedificia Ravennae baptisterium notum est propter opus tessellatum in interiore situm. Una cum aliis ecclesiis urbis baptisterium Arianorum inter patrimonium totius mundi inscripta est.
Saec. 6 exeunte baptisterium ab Ecclesia Catholica Romana in ecclesiam Sanctae Mariae in Cosmedin mutatum est.
Aedificium octagonon cum quattuor apsidibus his diebus 2,25 m infra terrae fastigium temporis, quo aedificatum est, iacet, quod ex tunc fastigium terrae Ravennae maxime increvit.
In intima aedificii parte nihil ornamentorum nisi opus tesselatum in tholo servatum est. Hoc illi baptisterii cathedralis simile est, quod, ut putatur, huic exemplari fuit. Medio in opere tesselato baptismus Christi in flumine Iordane demonstratur. Iesus omnino nudus a Spiritu Sancto forma columbae baptizatur, Ioanne Baptista simul caput Iesu tangente. Tertia figura cannam palustrem ferens Iordanis flumen est. Cum Iesu membrum virile aliter ac in arte Byzantina clare videatur, sunt, qui credant hoc proprium Arianismi esse, vero non exstant alia exempla aut causae theologicae. Inde probabilius est vis artis antiquae, quae nudidatem monstrare non verecundata est, saeculo 5 adhuc perseveravisse.
Cuncti apostoli vestibus candidis induti divinoque capiti circumfusi igni in opere tesselato palmis separati monstrantur. Inter Sanctum Petrum clavem coelorum tenens et Sanctum Paulum, qui volumina fert, Hetoimasia picta est: crux magna in throno, Christum a cruce regnantem significans.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.