From Wikipedia, the free encyclopedia
Sacellum Archiepiscopale est sacellum primis scalis domus episcopalis Ravennae, minimus notorum situum operum tessellatorum urbis. Oratorium privatum episcoporum saeculi 6 initii est. Saepe attributum sancto Petro Chrysologo, Archiepiscopo Ravennensi ab anno 433 usque ad 450, sacellum revera aedificatum est a Petro II Archiepiscopo facto. Opera tessellata facta sunt tempore aedificationis sive paulo post.
Sacellum parvulum formae crucis hodierna die Sancto Andreae dedicatum, principio Salvatori, ut lunula super porta vestibuli Christum in serpentibus stantem repraesentans indicat. Is legatus vel imperator victrix vestitus est. Alterae partes inferiores parietum marmore, alterae operibus tessellatis ornatae erant, ut camera etiamnum est. Alterae partes servatae, alterae picturis substitutae sunt a Luca Longhi saeculo 16.
Secundum UNESCO Mundi Hereditatis examinationem huius siti, "hic situs momentum habet, quia solum oratorium privatum temporis Antiquitatis Posterioris servatum est. Symbolismi explicite Antiariani causa iconographia sacelli etiam gravis est. "[1]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sacellum Archiepiscopale spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.