Bacchides comoedia palliata est quam Plautus saeculo III a.C.n. exeunte vel II ineunte scripsit. Poeta Latinus fabulam Graecam Menandri imitatus est, "Bis deceptor"[1] inscriptam. Primae scaenae in manuscriptis desunt ; nihilominus argumentum, quamvis complicatum, sine molestia intelligi potest.

Thumb
Persona actoris scaenici. Pictura muralis in Museo Archaeologico Panormitano. Primo saeculo a.C.

Argumentum

Mnesilochus adulescens Atheniensis meretricem ex Samo, Bacchidem, amat, quam fortasse Ephesi cognovit[2] : nam pater Nicobulus eum cum servo Chrysalo Ephesum iam abhinc biennium miserat ad pecuniam sibi debitam exigendam. Quamquam invicem amatur, tamen non beatus est quia miles Cleomachus Bacchidem in annum mercede conduxit atque Athenis abducere vult. Ducentis aureis nummis Mnesilocho opus est ad amicam redimendam. Statim Epheso Athenas reduces sunt atque servus Chrysalus mendacium excogitat ad nummos patri surripiendos. Adfirmat Mnesilochum a piratis lacessitum pecuniam in templo Artemidis relinquere coactum esse. Pater ei credit.

At Mnesilochus Bacchidem interdum requirendam amico Pistoclero litteris mandaverat. Qui eam[3] invenit apud sororem cognominem (id est cui Bacchidi quoque est nomen, unde saepe ab editoribus dicitur Bacchis I). de qua sorore numquam quidquam audierat Mnesilochus[4]. Dum militem advenientem timere simulat, Bacchis I Pistoclero primo reluctanti, mox volenti, persuadet ut domum intraret et partes amici sui ageret atque se amplexaretur. Paedagogus Lydus, hoc facinus indignans, dominum minorem e domo flagitiosa abducere conatur sed ab ipso Pistoclero repellitur et aufugit. Extemplo de malis moribus et malis factis filii ad patrem Philoxenum refert. Quorum sermonem audit Mnesilochus. Cum paedagogus Pistoclerum Bacchidem meretricem amare dicit, nomine deceptus credit miser adulescens amicum infidum amicam suam sibi surripuisse. Dolore confectus omnem pecuniam patri reddit atque etiam fallacias Chrysali confitetur, venia quamvis gravate tamen impetrata.

Mox de errore suo certior factus, Chrysalum flebiliter orat atque obsecrat ut Bacchidis II redimendae causa pecuniam inveniat. Atque suo ingenio confidens servus promittit nummos ab irato et iam semel decepto patre impetraturum esse. Cui etenim persuadere contigit ut ducentos nummos aureos Cleomacho solvere vellet, dum miser pater credit filium cum militis cuiusdam uxore (= Bacchide meretrice) adulterium commississe atque militem (= Cleomachum) dedecus suum Mnesilocho necando ulturum, nisi ei pecunia detur. Deceptus pater nummos etiam filio dat, dum credit eum militis uxori aliquantum debere ; ita sperat totam rem absoluturum esse. Ubi vero resciit hanc pecuniam ad amores et potationes destinatam esse, iratissimus cum patre Pistocleri, Philoxeno, ad aedes Bacchidum properat atque filium et argentum reposcit. Ubi tamen plurimis blanditiis et palpamentis et illecebris meretriciis deliniti duo senes cum Bacchidibus et filiis accumbunt, sic canitiem suam dedecorantes[5].

De personis

Praecipuae personae

  • Bacchis I et Bacchis II - sorores meretrices.
  • Cleomachus - miles.
  • Chrysalus - servus Mnesilochi.
  • Mnesilochus - Atheniensis adulescens, amator Bacchidis II.
  • Nicobulus - pater Mnesilochi.
  • Pistoclerus - amicus Mnesilochi et amator Bacchidis I.

Secundae partes

  • Artamo - servus Nicobuli.
  • Lydus - paedagogus Mnesilochi.
  • Parasitus Cleomachi.
  • Philoxenus - pater Pistocleri.

De archetypis.

Multi archetypi comoediae Graecae novae insunt :

  • Meretrices quae omnes viros, iuniores senioresque, quo volunt blanditiis ducunt (=Bacchides). Tales meretrices et in Truculento (Phronesium) et in Asinaria (Philaenium) et in Mostellaria (Philematium et Scapha) etc. inveniuntur. Bacchidum nomen ad Bacchas alludit : nam cultus Dionysi/Bacchi tempore Plauti ante senatusconsultum anni 186 a.C.n. in Italia maxime floruit. Nonne Pistoclerus dicit :
...Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom[6]?
  • Servus Chrysalus est magnus machinarum machinator atque fallaciarum inventor qui, dum patrem decipit, aurum iuveni domino parat, ut vult nomen : nam chrusos graece significat aurum. Ita nomen suum iactat :
Negotium hoc ad me adtinet aurarium.[7]

In multis aliis fabulis Plautinis talis persona apparet (Curculio in Curculione vel Tranio in Mostellaria etc.)... Persona gloriosa quoque est : nam ipse imperator esse sibi videtur et facta sua in longo soliloquio cum factis heroum Homericorum comparat, qui Ilium post decimum tantum annum expugnaverunt[8].

  • Mnesilochus est adulescens insane amans et pecuniae miserrime inops, ut semper.
  • Nicobulus est pater avarus et severus, sed credulus, Philoxenus pater libidinibus adulescentulorum indulgentior. Ambo tamen in fine succumbunt meretriciis blanditiis et constantiam animi amittunt. Ita rivales ridiculi filiorum apud scorta fiunt, quod etiam in Asinaria evenit.
  • Lydus est paedagogus a suo alumno vexatus qui comice laudat disciplinam temporis acti et mores praesentes vituperat. Nunc enim discipuli magistrum non iam verentur :
at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu,
extemplo puer paedagogo tabula disrumpit caput. [9]

Eius nomen ethnicum est : Lydi sunt vetus populus Asiae Minoris. At in hac fabula ob paronomasiam cum ludo (=schola) electum videtur[10].

De canticis

Partes lyricae in quarto et quinto actu versantur. Maxime insigne est carmen triumphale Chrysali (versus 925-979), cui velut respondet canticum rabidum et indignans "victi" Nicobuli[11] (1087-1103).

Conclusio

Etsi argumentum tritum videtur et a verisimili abhorret, tamen una ex optimis fabulis Plautinis censetur. Ita delectant celeritas actionis, veritas morum et dialogorum, necnon atque etiam in primis praestigiae linguae Plautinae!

Notae

Editiones et versiones

Pluta legere si cupis

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.