Atlantis (-idis, f.) (Graece: Ἀτλαντὶς νῆσος 'Insula Atlantis') fuit opinabilis insula primum commemorata in Timaeo et Critia, dialogis Platonis philosophi Graeci,[1] qui insulam sic descripsit: "trans Columnas Herculis" iacuisse; magnam partem Europae et Africae subiecisse; repulsa incursione in Athenienses, Atlantis ca. 9600 a.C.n. calamitate naturali "uno die et una misera nocte" periisse. Atlantis non fictam commenticiamque fabulam, sed veram historiam, secundum Platonem. Negat Plato esse confictam fabulam, et ἀληθινὸν λόγον diserte esse contendat. Quod ex Critia perspicue apparebit, in quo illius historiae instituitur praeclara ἐπεξεργασία, tanquam verae historiae.[2] Et hac in re vehementer probo consilium Marsilii Ficini,[3] qui ἀλληγορικῶς ista negat intelligenda, et Proclum et Originem et alii[4] hac in re merito reprehendit. Praeterea Proclus Marcelli cuiusdam de rebus Aethiopum ad ducit historias, in quibus haec manifestissime confirmantur Aethiopum rebus gestis inserta. Et si Platonicorum nullus historiam negat: Porphyrius tamen, Proclus, et ante hos Origines, allegoriam insuper volunt physicam continere. De Atlantidis chronologia Ficinus dixit: "Neque te turbabunt novem illa annorum milia, si Eudoxum audiveris dicentem annos illos Aegyptiorum non solares fuisse, sed lunares".[5]
Nescimus an olim Atlantis revera fuerit. De Atlantidis regno Crantor, Posidonius Apameus vel Strabo non prorsus negaverunt insulam olim fuisse. Aevo Renascentiae, Erasmus Schmidius contendit Americam paulo ante suum tempus inventam insulam esse Atlantidem. Nonnullae litterae utopicae e narratione Atlantidis excitabantur, exempli gratia Francisci Baconis fabula quae Nova Atlantis inscribitur.
In cultura populari
Quia suae popularitatis et mysterii, Atlantis in cultura populari maxime apparetur. In serie televisiva Stargate Atlantis, pars corporis Stargate et quod inter annos 2004 et 2009 durabat, Antiqui, species aliena, in sua nave spatiali urbana Atlantide habitabant, sive in lingua sua, quae antecessore linguae Latinae est, Terra Atlantus. Sub bello inter Antiquos et Animos Malos, primae antagonistae seriei televisivae, quo a 10 000 annis erat, Atlantis sub mare ab eis occultabant. Quando Antiqui bellum amittebant, mox ea derelinquebant. Serius tempore, homines turmae Atlantidianae ex Administratione Portae Stellaris (Anglice Stargate Command) Atlantidem inveniebant, quem suam domum quoque fit.
Nexus interni
- Hyperborea
- Kumari Kandam
- Lemuria (continens)
- Mu
- Spyridon Marinatos
- Stargate Atlantis
- Thera
- 1198 Atlantis
Notae
Fons
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.