From Wikipedia, the free encyclopedia
Ascomycota sunt phylum regni Fungorum, quod, una cum Basidiomycotis, subregnum Dikaryorum constituit. Eius species late appellantur fungi saccarii vel modo Graeco ascomycetes. Hoc est maximum fungorum phylum, cui sunt plus quam 64 000 specierum.[2] Unica huius divisionis proprietas est ascus (a Graeco ἀσκός 'saccus' vel 'pellis vinaria'), sexualis structura microscopica, ubi formantur sporae immotiles, ascosporae appellatae. Aliquot autem species sunt asexuales, quod significat eis non esse circulum sexualem; unde ascos vel ascosporas non gignunt. Inter familiaria fungorum saccariorum exempla sunt Morchella, tubera, fungi coquorum et pistorum, Xylaria, et Pezizaceae.
Ascomycota |
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.