Arteria cerebri media

From Wikipedia, the free encyclopedia

Arteria cerebri media
Remove ads
Remove ads

Arteria cerebri media[1][2] sive arteria cerebralis media[3] est maxima trium praecipuarum arteriarum utriusque lateris cerebri, quae ex arteria carotide interna procedit et per circulum arteriosum cerebri cum arteriis cerebri posterioribus, anterioribus et media alterius lateris connexa est[4]. Abbreviatura internationalis est MCA (de transductione Anglica Latini middle cerebral artery).

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

More information Cognitores, Anatomia macroscopica ...

Dividitur cursus arteriae in segmenta quattuor M1 - M4. Arteria cerebri media lobos cerebri frontalem, parietalem, et temporalem irrigat.

Occlusio repentina ischaemiam parenchymatis cerebralis cum apoplexia cerebri perficit, saepe cum hemiparesi (debilitatione partiali) vel etiam hemiplegia (debilitatione completa) contralaterali. Cum arteria cerebri media sinistra occlusa aphasia quoque cum hemiparesi/hemiplegia dextra (contralaterali) observatur.

Remove ads

Circulus arteriosus

Thumb
Circulus arteriosus cerebri hominis ab imo visus, ex quo versus sinistram imaginis arteria cerebri media (dextra) oritur
Conferatur pagina principalis: Circulus arteriosus.

Circulus arteriosus, plene primum ab Thoma Willisio descriptus, est anulus vasorum arterialium, basi cerebri situs, sanguinem arterialem per arterias cerebri utramque anteriorem, utramque mediam, et utramque posteriorem in cerebrum distribuendi. Recipit circulus vasa affluentia arteriae carotis internae ambae velut basilarem.

Remove ads

Cursus arteriae cerebri mediae

Separantur segmenta quattuor M1, M2, M3, et M4 cursu:

  • M1 - segmentum sphenoidale sive pars sphenoidalis ab circulo arterioso Willisio cum surculis ventromedialibus (deorsum et introrsum) arteriarum centralium anterolateralium velut ramis dorsolateralibus (sursum et extrorsum) arteriae uncalis, arteriae temporopolaris, arteriae temporalis anterioris usque ad furcationem segmenti M2
  • M2 - segmentum insulare sive pars insularis cum - saepe - bifurcatione in truncos et superiorem et inferiorem corticis insularis (50%), nonnumquam trifurcatione (25%) cum trunco mediali. Rarius alii decursus, ut duplicatio arteriae cerebri mediae ex diversis originibus, inveniri possunt.
  • M3 - segmentum operculare secundum operculum (partes et frontalis et orbitalis et temporalis et parietalis regionem insularem tegentes)
  • M4 - segmenta terminalia vel corticalia ab parte externa fissurae Sylvii (sulci lateralis mesencephali) ad areas corticum cerebri irrigatas.
Remove ads

Notae

Nexus interni

stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads