asteroides From Wikipedia, the free encyclopedia
10 Hygiea,[4] olim designatione A900 GA agnitus, est asteroides systematis solaris nostri, asteroidibus Cinguli Principalis attributus. Astronomis terrestribus magnitudinem absolutam 5.43 monstrat. Die 12 Aprilis 1849 ab Hannibal de Gasparis in Observatorio Astronomico Neapolis versato repertus est.[5] In mythologia Graeca Hygiea, e qua asteroides appellatus est, fuit dea vel personificatio sanitatis. Nomen a principio Igea Borbonica dedit Ernestus Capocci, director observatorii Neapolitani, ad honorem familiae regnantis Duarum Siciliarum; astronomi autem nomen brevius praeferentes interdum orthographia falsa Hygeia usi sunt.
10 Hygiea | |
---|---|
Orbita Hygieae una cum planetis adiacentibus descripta | |
Genus | Asteroides Cinguli Principalis |
Res orbitales epochae 4 Ianuarii 2010 | |
Excentricitas | .116943422808312 |
Axis semimaior | 3.139717779319539 UA |
perihelion | 2.7725484355538 UA |
aphelion | 3.506887123085278 UA |
Inclinatio orbitalis | 3.84112400962758° |
Longitudo nodi ascendentis | 283.449840255203° |
Argumentum perihelii | 313.1132333952601° |
Anomalia media | 268.9052468626306° |
Periodus orbitalis | 5.563449121018 anni |
Res physicae | |
Diameter | 530×407×370 km[1] 500×385×350 km[2] |
Massa | (8.85±0.14)×1019 [1] kg |
Densitas media | 2.12±0.11[1] g/cm3 |
Periodus rotationis | 27 h 37.37995 m |
Classis spectralis | Tholen: C, SMASS: C |
Magnitudo absoluta | 5.43 |
Albedo | 0.0717 |
De recognitione | |
Primus repertor | H. de Gasparis |
Repertum | die 12 Aprilis 1849 |
Designationes aliae | A900 GA |
Rerum orbitalium ratio epochae 4 Ianuarii 2010 constitit. Qua epocha 10 Hygiea per dies 2032 circa solem movebatur. Axem orbitalem habebat unitatum astronomicarum 3.14 et eccentricitatem 0.12, distans igitur a sole quam minime unitatibus 2.77, quam maxime unitatibus 3.51. Inclinatio orbitalis 3.84° reperiebatur, anomalia media 268.91°.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.