Abecedarium Cyrillicum (Bulgarice: кирилица; Russice: кириллица; Serbice: Ћирилица; Ucrainice кирилиця) est abecedarium saeculo nono in Bulgaria vel Macedonia excultum, in linguis Slavicis Albarussica, Bulgarica, Russica, Rusinica, Serbica, Macedonica, Montenegrina, Ucrainicaque adhibita, et adeo in linguis non-Slavicis Abasgica, Abassinica, Andica, Baschkirica, Buriatica, Casachica, Chantyensi, Iacutica, Itelmenensi, Komiensi, Mansiensi, Lingua Persica (Tadiciana), Mongolica, Nenetica, Nganasanica, Tatarica, Udmurtica, in linguis Mari, Morduinicis, Iucagiricis et multis aliis. Olim adhibita est in obsoletis Europae Orientalis, Caucasi, Siberiaeque linguis. Tabulae Unicodicis 429 litteras Cyrillicas includunt[1], quae variis linguis usui sunt.
Historia
Illi abecedario nomen Cyrilli, inventoris alphabeti Slavici, datum est. Nonnulli iudicant illum virum alphabetum Cyrillicum creavisse, sed nunc plurimi docti opinantur Cyrillum auctorem alphabeti Glagolitici esse, abecedarium autem Cyrillicum creatum esse saeculo nono exeunti a discipulo Cyrilli et Methodii Clemente Achridensi.
Abecedarium Cyrillicum originem suam ex alphabeto Graeco ducit. Prima illius abecedarii versio viginti quattuor litteras Graecas (quarum nonnulli superfluae fuerunt, quia soni ab illis in lingua Graeca denotati non exsistebant in lingua Slavica), et undeviginti litteras ad sonos linguae Slavicae denotandum habuit. Sicut litterae abecedarii Graeci, ita litterae alphabeti Cyrillici pro denotatione numerorum adhibebantur.
Modo forma, quantitas et nomina litterarum primi abecedarii Cyrillici mutabantur. Petrus Magnus annis 1708-1710 mutationes introduxit ad libros saeculares imprimendos. Post res novas, anno 1918, litterae supervaceanae ex abecedario remotae sunt.[2] Linguae plurium populorum et civitatum, quae partes erant Unionis Sovieticae, hoc abecedario utuntur, quamquam non sunt linguae slavicae; exempli sunt Atropatenica, Tadiciana, Cazachica, et Uzbecica linguae.[3]
Abecedarium Cyrillicum
Translitteratio
Regulae, quibus Vicipaedia Latina de facto in litteris Cyrillicitranslitterandis utitur, Vicipaediae Italianae proximae sunt (Systema ISO 9), sed nomina fontibus testata secundum alias regulas saepe translitterantur.
Nexus interni
- .рф
- Cursivum Russicum
- Dies Abecedarii Cyrillici
- Digraphae Cyrillicae
- Index litterarum Cyrillicarum
- Latinizatio
- Vladislaus Grammaticus
Notae
Fontes
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.