mathematicus From Wikipedia, the free encyclopedia
Walterus Warner(us)[1] (c. 1563–1643) fuit mathematicus et physicus Anglicus.
De vita Walteri Warner parum comperti sumus. In comitatu Leicestriensi circiter annum 1563 natus esse videtur. Studiis apud Collegium Mertonense in Universitate Oxoniensi anno 1578 finitis, baccalaurei gradum adeptus ineuntibus annis 1580 cum exploratoribus, nautis, et mercatoribus se congregavit quos Ricardus Hakluyt, geographus Oxoniensisque alumnus, circum se habebat.[2] Inde ab ineuntibus annis 1590 versabatur apud Henricum Percium, Comitem nonum Northumbriae, qui patronus mathematicos, astronomos, philosophos physicos, medicos, et alchimistas circa se habebat. Sed hoc animadvertendum est, Warnerum ab Henrico Percio famuli (quamquam melioris generis) loco semper habitum esse.[3] Warner in Percii ministerio manebat usque ad annum 1617 et deinde pensionem accepit, donec Percius anno 1631 mortuus esset.[4] Deinde novos accepit patronos, primum Thomam Aylesburium(en) (1580-1657), cuius in familiaritetem Warner exeuntibus annis 1620 venisse videtur.[5] Deinde mediis annis 1630 Warner fere septuagenarius in notitiam Caroli Cavendish venit, a quo interdum pecunias accepit.[6] Sed fortasse optimam in ultimis vitae annis rationem habuit cum Ioanne Pellio mathematico, qui Warnerum "in Physicis et omni fere Mathesi" magni faciebat. Apud Pellium igitur eam obtinebat scientiae suae existimationem, qua apud Percium carebat. Ioanne Pellio adiuvante usque ad finem vitae suae operam tabulae antilogarithmi dedisse videtur.[7] Londini anno 1643 vita defunctus est.
Constat Walterum Warner sagacem fuisse hominem, cuius opera scientifica lineamentis claris caret. Nonnulli autem, ut Henricus Percius, eum non inter veros scientificos numerabant. Itaque positus erat extra Percii circulum, quamquam sine dubio colloquia circuli habebat incitamenta animi. Multis de rebus commentatiunculas scripsit: de spatio, de tempore, de materia, de potentia, de optica, de physiologia, de psychologia. Maxime tamen in atomismum incubuisse dicitur.[8]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.