![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/9/9e/Retinol_3D_balls.png/640px-Retinol_3D_balls.png&w=640&q=50)
Vitaminum A
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vitaminum A, vel retinolum,? est vitaminum in lipidis solutum, quod animalia e cibo ducere debent quoniam id elaborare nequeunt. Retinolum in lacte et iecinoribus imprimis invenias atque cetera carne, eius autem praecursorem, pigmentum carotenum beta, in lysopersicis, carotis, viridibusque plantis.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/5c/All-trans-Retinol2.svg/320px-All-trans-Retinol2.svg.png)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/9/9e/Retinol_3D_balls.png/640px-Retinol_3D_balls.png)
In organismo retinolum in retinal oxydatur, qui luminis perceptionem permittit. Etenim quotienscumque photone tangitur retinal? in isomerum suum mutatur, quod signa electrica per nervum opticum ad cerebrum mittit[1]. Itaque si quis vitamino A severe caret caecus fieri potest. Rursus quia retinol aqua non solvitur, difficile per urinam emitti potestː quocirca nimia quantitas vitamini A ingesta toxica est atque varia symptomata morbosa suscitat, quod alioqui nisi per supplementorum alimentariorum abusum fieri non solet.
E retinolo acidum retinoïcum quoque nascitur, quo adiuvante textus epitheliaci citius reparanturː qua de causa contra gravem acnem praescribi solet. Nam illi acido respondent gena quae cellulas crescentes moderantur. Vitaminum A insuper substantias oxidantes et radices liberas impugnare existimatur. Systemati immunitatis quoque auxilio venit.