Thutmosis III
From Wikipedia, the free encyclopedia
Thutmosis III[1] fuit sextus pharao domus duodevicensimae Aegypti antiquae. Primos viginti duo annos eius regni, coregens fuit cum Hatshepsut, noverca et amita, quae etiam pharao appellabatur. Thutmosis usitate primum in monumentis exstantibus monstratur, sed ambo propria nomina regalia et insignia gerunt.[2] Thutmosis exercitus Hatshepsut duxit. Hatshepsut autem mortua, Thutmose III, solus regnans, maximum imperium Aegypti creavit: saltem septendecim expeditiones imperavit, terrasque a Niya in Syria septentrionali ad quartam cataractam Nili in Nubia vicit.
Thutmosis III Aegyptum paene quinquaginta quattuor annos rite regnavit, atque Aegyptologi usitate ratiocinantur eius regnum coepisse die 24 Aprilis 1479 a.C.n. et finem habuisse die 11 Martii 1425 a.C.n., tempus autem quod viginiti duos annos comprehendit cum Hatshepsut coregens esset. Praeterea, ultimos duos eius regni annos, Amenhotep II, filius et successor, fuit regens iunior.
Thutmose III fuit filius Thutmosis II per Iset, uxorem secundariam.[3] Patris uxor regalis fuit Hatshepsut regina, cuius filia, Neferure, fuit soror uterina Thutmosis III.