Amessis[1] vel nomine Aegyptio Hatshepsut (Aegyptiace ḥ3.t-šps.wt 'praestans e dominis nobilibus', 15071458 a.C.n.) fuit quintus domus duodevicensimae Aegypti pharao. Quae erat secundus pharao muliebris historice confirmata; prima fuerat Sobekneferu.[2][3] Hatshepsut regnum recepit anno 1478 a.C.n.; communiter autem cum Thutmose III publice rexit, qui anno priore regnum receperat, puer circa duo annos natus. Hatshepsut fuit principalis uxor Thutmose II, patris Thutmosis III. Aegyptologi eam plerumque censent unum e prosperrimis pharaonibus fuisse, quae diutius quam ulla domus Aegyptiae indigenae mulier alia regnavit. Secundum Iacobum Henricum Breasted, ea etiam appellatur "prima magna mulier historica de qua docemur."[4][5]

Thumb
Statua Hatshepsut in Museo Artis Metropolitano exhibita.
Thumb
Djerser.Djeseru. Templum funereum Hatshepsut.
Thumb
Magna sphinx e granite sculpta similitudinem Hatshepsut fert, traditionalem barbam falsam gerens, signum eius potestatis pharaonicae. Museum Artis Metropolitanum.

Notae

Bibliographia

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.