From Wikipedia, the free encyclopedia
Thracia fuit provincia Romana, anno 46 condita. Thracia provincia propter Haemum et Rhodopen montes ad Pontum Euxinum protendebatur. Eius caput fuit Philippopolis et Thraces ob virtutem bellicam celebres erant. Quo circa Romani multos milites ex ea provincia legebant ne de gladiatoribus "Thracibus" dictis dicam.
Tertio saeculo exeunte Diocletianus, administrationem totius imperii Romani reformans, dioecesem Thraciae creavit in sex parvas provincias divisamː Thracia, Haemimontus, Scythia, Mysia vel Moesia, Rhodope Europa[1]. Quocirca ab illo tempore "provincia Thracia" partem tantummodo circa Philippopolim veteris Thraciae designat.
Nonnulli praetores per nummos aut inscriptiones noti sunt ut Lucius Pullaienus Gargilius Antiquus qui ultimis annis Antonini Pii imperantis provinciae praefuit[2] .
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.