From Wikipedia, the free encyclopedia
Themistocles (Θεμιστοκλῆς; natus Athenis anno 525 a.C.n., mortuus Magnesiae ad Maeandrum anno 460 a.C.n.) fuit vir publicus, strategus et dux Atheniensium.
Familia
Memoria
Hic vir, quem "tropaea Miltiadis a somno suscitabant" (Graece: "Οὐκ ἐᾷ με καθεύδειν τὸ τοῦ Μιλτιάδου τρόπαιον")[1], non nimus promptus? fuit in rebus gerendis quam excogitandis. Ille peritissimos rei navalis fecit Athenienses, quibus persuaserat, ut classem navium centum pecunia publica aedificarent. Id autem mox saluti fuit universae Graeciae. Ubi primum Xerxis adventus nuntiatus est, Athenienses consuluerunt de rebus suis Pythiam, quae respondit eis: "Moenibus ligneis vos munite." Oraculi sententiam solus intellexit Themistocles. "Moenibus ligneis", inquit, "sacerdos Apollinis nihil aliud quam naves significat ; ergo naves conscendamus."[2]
Consilio paruerunt Athenienses. Arce sacerdotibus senibusque tradita reliquum oppidum deseruerunt. Ascenderunt triremes cum mulieribus et pueris, suaque omnia asportaverunt partim Salamina, partim Troezena. Troezenii profugos summa benignitate exceperunt. Quin etiam decreto dederunt pueris Atheniensium facultatem carpendi fructus in hortis et praediis publicis privatisque. Plutarchus scriptor nobis tradidit nomen auctoris huiusce decreti: optimus ille vir vocabatur Nicagoras.
Xerxes Thermopylis expugnatis Thespias, Plataeas et Athenas vacuas hominibus incendit. Non modo privatorum aedes et publica aedificia, sed etiam Deorum templa igne delevit. Flammis perterriti Athenienses non audebant manere in navibus, sed vehementer cupiebant classem deserere, ut domos ac penates defenderent. Themistocles unus restitit ceteris ducibus, et ipsi Eurybiadi, Lacedaemoniorum regi, qui summum imperium exercebat. Eurybiades, iratus, verbis invectus est in Themistoclem, et baculum in eum sustulit; cui Atheniensis: "Percute," inquit, "sed audi." Et dedit consilium classem retinendi apud Salamina, ibique in freto perangusto Barbaros opperiendi. Deinde, ut Graeci ipsa necessitate cogerentur ad depugnandum, noctu servum fidelem ad Xerxem misit cum hoc nuntio: "Graeci discordantes parati sunt dilabi et fugere; regi non erit difficile hostes universos opprimere, si eos quamprimum aggredietur."
Piraeus portus a Themistocle anno 493 a.C.n., tum cum archon erat, moenibus circumdatus et triplex constitutus est. Tria navalia enim erantː Zea, Mounychia, Cantharos. Antea Phalerus portus Atheniensium erat[3]. Idemque post Persas fugatos longos muros inter Piraeum et urbem aedificandos curavit qui anno 403 a.C.n. iussu Lacedaemoniorum eversi sunt.
Themistocles, non magis quam Miltiades et Aristides, effugit civium suorum invidiam: absens crimine proditionis damnatus est. E civitate eiectus primo ad Admetum venit, Molossorum regem, cuius ope in Asiam transvectus est. Ibi ad ipsum Persarum regem Artaxerxem confugit, cui epistolam scripsit his prope verbis: "Themistocles, qui adversus patrem tuum bellavi, confugio ad te tuam petens amicitiam. Non minus me bonum amicum habebis, quam fortem inimicum pater tuus expertus est." Rex animi magnitudinem tanti viri admirans, hospitem benigne excepit. Insuper ei tres urbes dedit: Magnesiam, quae domino panem praeberet; Lampsacum, unde vinum sumeret; Myunta, ex qua opsonium haberet. Themistocles Magnesiae morbo mortuus est. Ossa eius clam in Attica ab amicis sepulta sunt. Athenienses postea severitatis iniustae paenituit, et monumentum in publico ei aedificatum est prope Cantharum portum ab eo olim munitum[4].
Cleophantus ei filius fuit quem optimum equitem quidem fecit sed Socrates in Menone eum civem patre multo inferiorem fuisse iudicabat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.