The Last of the Mohicans
From Wikipedia, the free encyclopedia
The Last of the Mohicans: A Narrative of 1757 ('Ultimus Mohicanus: Narratio anni 1757') est mythistoria historica a Iacobo Fenimore Cooper scripta et anno 1826 edita, secundus et lectoribus hodiernis clarissimus pentalogiae Leatherstocking Tales ('Fabulae tibialium scorteorum') volumen.[1] The Pathfinder, editus quattuordecim annos post (1840), est eius sequela. The Last of the Mohicans anno 1757 ponitur, per Bellum Franco-Indianum (Bellum Septem Annorum), cum Francia et Britanniarum Regnum inter se pro potestate in Americam Septentrionalem pugnarent. Per hoc bellum, Francici et Britannici sociis Indis uti solebant, sed Francici eis magis nitebantur quia coloni Britannici eos in finibus boreorientalis continentis regionis magnitudine superabant.
Secundum Encyclopedia of Media and Propaganda in Wartime America, mythistoria una ex "mythistoriis Anglicis populo gratissima" ex anno publicationis fuit, et "late in cursibus litterarum Civitatum Foederatarum lecta" manet.[2] Argumentum saepe accommodatum est, Anglice et in aliis linguis, in pelliculis, pelliculis televisificis, et adeo libris nubeculatis.