From Wikipedia, the free encyclopedia
Iacobus Fenimore Cooper (15 Septembris 1789—14 Septembris 1851) fuit fecundus Civitatum Foederatarum scriptor saeculi undevicensimi ineuntis. Eius mythistoriae romanticae de finibus patriae et vita indigenarum primis temporibus Americis tractantes unicum litterarum genus creaverunt. Maximam vitae partem Cooperstown Novi Eboraci degit, in vico a Gulielmo patre constituto. Cooper se vivo fuit sectator Ecclesiae Episcopalis, cui senex non pauca donavit.[1] Tres annos Universitatem Yalensem frequentavit, ubi sodalis fuit Societatis Linonianae, sed ob malas artes expulsus est.[2] Ante cursum scriptoris coeperat, nauta mediae navis in Classi Civitatum Foederatarum meruit, quod multas suas mythistorias et alia scripta magnopere movit. Potissimum memoria tenetur scriptor mythistoriarum qui scripsit multas fabulas maritimas et mythistorias historicas Leatherstocking Tales ('Fabulae tibialium scorteorum') appellatas. Apud navales rerum gestarum scriptores, opera Cooperana de prima Classi Civitatum Foederatarum bene accepta sunt, sed eius aequales aliquando ea reprehenderunt. Inter opera notissimum est The Last of the Mohicans ('Ultimus Mohicanus'), mythistoria romantica, saepe eius magnum opus aestimatum.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.