From Wikipedia, the free encyclopedia
Statistica[1] (seu modo Graeco statistice) est scientia eorum qui res examinant quoad de magnis multitudinibus agitur. Nomen a statu provenit, quod verbum Latinitate ecclesiastica recentiori 'civitatem' dicit. Saeculis septimo decimo et duodevicensimo, magistratus de civitatibus plus plusque res datas conligere coeperunt. Nostra quoque aetate, res datae de oeconomia, de populo sive censu, de societate, de mundo naturali conliguntur, et modiis statisticis sicut, exempli gratia, methodo quadratorum minimorum investigantur.
Saeculo undevicensimo, auctor statisticam ita descripsit[2]:
Nostra aetate, statistica descriptiva a statistica inductiva distinguitur.
"Statistica est scientia," ait, "quae tradit res datas, ex quibus, quantum civitates scopum suum et internum et externum tempore manifestato attigerint, solide cognosci potest. Atque primum quidem," inquit, "de interno civitatis statu dicendum erit, tum de externo, quoniam omnis civitatum auctoritas apud alias respublicas semper nititur virium internarum copia, firmitate et robore, civium animis cultis patriaeque studiosis."
Vocabulum statistica primum a Hermanno Conringio rei cuidam adhibitum est, quo institutionem universitariam de scientia politica significavit ad ea pertinente, quae de re publica notabilia erant.
Inventa est prima origo statisticae, usu verbi hodierno et numero disciplinae non aliis complexae, saeculo septemo decimo in Gulielmi Petty Ioannisque Graunt exploratione rerum, quae politicam arithmeticam appellabantur, et pertinebant ad indagandas ratione empirica hominum consociationem ac demographiam. Cum vero rationes novae non essent inventae, est tamen demonstratum, quantum oporteret ut proprie data colligerentur atque elaborarentur.
Statistica postea multo magis a posteris mathematicis aucta est, cum computationem probabilitatum excogitarent atque exsererent: inter eos potissimi fuerunt Blasius Pascalis, Petrus Fermatius, Iacobus Bernoullius, Abrahamus De Moivre, Thomas Bayes, Hadrianus Maria Legendre, Carolus Fridericus Gauss, et Petrus Simon de Laplace, qui problemata solverunt tamquam problema inductionis statisticae, delectionis existimatorum et excogitarunt methodum quadratorum minimorum.
Post eos Adolphus Quetelet statisticam in socialium rerum investigationem diffusit, et etiam Franciscus Galton rationem regressionis excogitavit; quorum omnium studiorum gratia, simillima hodiernae saeculo vicensimo videbatur iam statistica. Eo saeculo notabilissimi Carolus Pearson et Ronaldus Fisher fuerunt, qui magis inferentiam statisticam evolverunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.