Stadium Wembaleae[1][2] primitivum, Stadium Exhibitionis Imperii Britannici[3] et vulgo Stadium Imperiale[4] primum appellatum, fuit stadiumWembaleae in vicoLondiniensi situm, quod ludispediludii magni momenti innotuit. In eodem loco ab eius successore nunc occupato stabat.[5]Architecti erant Ioannes Gulielmus Simpsoneques et Maxwell Ayrton, cum Owen Williamsequite (maximo ingeniario). Stadium solo aequatum est annis 2002 et 2003, ut novum stadium ibi exstrueretur.
Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
De nomine oppidi Wembaleae vide: Isaac Taylor in Notes and Queries, 30 Iulii 1898: "From [lea] [in Domesday] we have -ley. Berkeley, Gloucestershire, is the A.-S. Beorc-lea; Wembley, Middlesex, is from Wembalea" (p. 85). John Moss, A History of English Placenames and Where They Came From (Philadelphiae Yorkshire: Pen & Sword Books, 2020): "In 825, the place had already been called Wembalea" (p. 260).
Barclay, Patrick, et Kenneth Powello. 2007. Wembley Stadium: venue of legends. Monaci et Novi Eboraci: Prestel. ISBN 9783791337739.
Bass, Howard. 1982. Glorious Wembley: the official history of Britain's foremost entertainment centre. Enfield Middelsexiae: Guinness Superlatives. ISBN 085112237X.
Gee, Harry. 1972. Wembley: fifty great years. Londinii: Pelham. ISBN 0720705932.