From Wikipedia, the free encyclopedia
Spermophilus (Graece σπέρμα 'semen' + φίλος 'amator'[1]) est genus parvorum mammalium familiae Sciuridarum ordinis Rodentium. Generi secundum traditionem erant permultae species, quae per Europam, Asiam, et Americam Septentrionalem vagabantur, sed haec taxinomia paraphyletica est, quia Cynomys, Marmota, et Ammospermophilus certe sunt taxa distincta. Ergo, omnes species olim generi Spermophilo in America Septentrionali tributae in alia genera nuper digeruntur, ut species Europaeae et Asianae veri Spermophili maneant, duabus Urocitelli speciebus Asianis exceptis.[2]
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Coniunctiones inter Marmotinos secundum data cytochromatis b (Helgen et al., 2009: fig. 2); genera olim in Spermophilo typis pinguibus imprimuntur. |
Inter species praehistoricas erant
Praeterea, Spermophilus citelloides, ex Pleistocaeno medio et primo Holocaeno Europae, cum Spermophilo suslico vivo artissime coniungi videtur.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.