Sinus Cimbricus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sinus Cimbricus,[1] Mare Skagerrak,[2] sive solum Skagerrak,[3][4][5][6] est fretum quod inter meridanum et orientale Norvegiae litus, occidens Sueciae litus, et paeninsulam Iutlandiam Daniae extenditur, Mare Germanicum et Mare Kattegat coniungens, regionem maritimam quae in Mare Balticum inducit. Huic corpori aquae sunt area superficialis 47 000 fere chiliometrorum quadratorum, altitudo media 200 fere metra, altitudo maxima 700 fere metra.
Skagerrak nonnulla ex frequentissimis mundi itineribus navigiorum continet, naves ex omne orbis terrarum civitate accipiens. Magnam quoque industriam piscatoriam favet; hominum autem navitas hoc oecosystema agitat et recte laedit.[7][8] Osloa et Gothoburgum sunt solae urbes magnae in regione sitae.