Sigismundus Freud, vulgo plene Sigismund Schlomo Freud, saepius Sigmund Freud (1856-1939) fuit neurologus, psychologus, atque inventor artis psychoanalyticae.

Quick Facts
Wikidata Sigismundus Freud
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Sigismundus Freud: imago
Thumb
Sigismundus Freud: subscriptio
Nativitas: 6 Maii 1856; Příbor
Obitus: 23 Septembris 1939; Londinium
Patria: Imperium Austriacum, Cisleitania, Austria, Germania nazistica
Nomen nativum: Sigismund Schlomo Freud

Familia

Genitores: Jacob Freud; Amalia Freud
Coniunx: Martha Bernays
Proles: Anna Freud, Ernst L. Freud, Martin Freud, Oliver Freud, Sophie Freud, Mathilde Freud

Memoria

Sepultura: Golders Green Crematorium
Close

Sigismundus Freud natus est in Příbor in Moravia (tunc in Imperii Austrohungarici regione) die 6 Maii 1856 in familia Iudaica, patre Kallamon Iacobo Freud mercatore; qui mox mulierem filiumque (annum quintum agentem) Vindobonam duxit. Ibi anno 1873 Sigismundus in facultatem medicam Universitatis Vindobonensis immatriculatus est, professoribus Carolo Claus zoologo, Francisco Brentano philosopho, Ernesto de Brücke physiologo, et aliis.

Curriculum scientificum

Thumb
Sigismundus Freud annum nonum agens cum patre lucis ope pictus

Initiavit cursum cum eius interesset uti hypnosi ad curandos infirmos. Serius, quamquam in cura servavit varios adspectus huius artis, hypnosim suffecit libera associatione et explicatis somniis ut augeret, quae hodie "cura loquax" (Anglice: talking cure) vocatur. Quaecumque fecit versa sunt in 'psychanalysin' (mentis explicatione). Cura Freudiana ad id pertinebat, quod olim vocabatur hysteria (hodie perturbatio conversionis) et ad neurosim: nunc psychiatria appellat has infirmitates aliis nominibus: affectiones psychosomaticae (corporis et animae) neurosis, et psychosis.

Doctrinae Sigismundi Freudi et cura data infirmis patientibus causae fuere Vindobonae agitationis maximae in initio saeculi et disputatio de his notionibus hodie perdurat. Doctrinae eius saepe obiurgantur et disceptantur, atque eius opus dicitur etiam in litteris aut in cultu inesse. Praeterea, multi disputant psychoanalysisne vel curae sociae in campo scientiae sitae sint.

Opiniones variae de Freudo possunt resumi in haec exempla: modo discipuli proclamant eum esse magnum hominem scientiae qui detegat maximo momento veritates de animo humano, modo persecutores fantur eum quidem esse philosophum providentem qui naturam humanam refundaverit et adiuverit nos delere "tabues," tamen doctrinae, quae habentur scientia, in minutis inspectae fallant.

In porticu aulae (theodisce Arkadenhof) universitatis Vindobonensis die 4. Februarii 1955 in honorem doctoris Freud monumentum erectum est. Sub imitatione imaginis eius a David Paul Königsberger fictae in basi anni Freudii denotati sunt ibi docentis (1885-1934). Merita moresque eius inscriptione praedicantur, cuius textus, ad complexum Oedipodis alludens, finem tragoediae Sophocleae Oedipus rex repetit hisce verbis: "ὃς tὰ κλείν' αἰνίγματ' ᾒδει καὶ κράτιστος ἦν ἂνήρ" ('qui haec famosa aenigmata explanavit et vere bonus fuit vir.')[1]

Scripta selecta

Thumb
Psychoanalystae sex anno 1909 iuxta Universitatem Clark picti. Sedentes a sinistra Sigismundus Freud, G. Stanley Hall, Carolus Jung; stantes, A. A. Brill, Ernestus Jones, Alexander Ferenczi
Thumb
Psychoanalystae septem anno 1922 picti. Sedentes a sinistra Sigismundus Freud, Alexander Ferenczi, Ioannes Sachs; stantes, Otto Rank, Carolus Abraham, Max Eitingon, Ernestus Jones.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.