Hodie non est conventus iurum humanorum a Consociatione Nationum ascitus qui senes diserte protegat; talis autem conventus propositus nunc investigatur.
Nonnulla opera artis senectutem insignissime attingunt.
In scientia biologicamedicaque senectus vero damno imprimis progressivo cum functionibus organismi minutarum intellegitur. LÓPEZ-OTÍN et al. (a. 2013) notas novem descripserunt[9]:
Instabilitas genomica — Damnum perpetuum in vitae cursu fontibus externis internisque informationem genetica chromosomatum mutant.
Attritio telomerorum — Telomera sunt regiones terminales omnium chromosomatum. Quaeque replicatio gradatim longitudinem telomerorum coartet, quo fit, ut cellulae cum telomeris brevissimis non dividere possint (limes Hayflickiensis) et senes videntur.
Mutationes epigeneticae — ADN intra nucleum cum histonis et gregibus chemicis acidi acetici ("acetylatio" vel "aethanoylatio") vel methyli ("methylatio") ligatum est. Mutationes hic modi legendi genorum moveantur.
Damnum proteostasis — Proteostasis est verbum amalgamatum, indicans equilibrium inter genesem et degradationem proteinorum esse. In senectute equilibrium hoc degradationi proteinorum faveat.
Nutrimenta animadversio minuta — Effectus hormontum ut somatotropini (hormontis procreandi, GH) adversos effectus concilient, restrictus cibus vicissim salubres.
Dysfunctio mitochondrialis — In vitae cursu plurimi effectus structuram mitochondriorum et functiones eorum imminuant; v. g. mutationes geneticae et damnum decursuum biochemicorum replicationem mitochondriorum (biogenesem vel mitochondriogenesem dictum) inhibeant. Itaque equilibrium intracellulare et generationem energiae intraellularis constanter detrimentosis compositis chemicis radicalibus subiectae sunt. Demum et numerus et effica mitochondriorum insecutae sunt.
Senescentia cellularis — In senectute machinationes organa restituendi non perfecte proficiunt. Etiam amotio cellularum vetarum non bene quam in iuventute succedit. Ergo functiones organorum parviores videtur et occasiones inflammationis augeant.
Numerus cellularum progenitorum reductus ("exhaustio") — Sequantur deminutiones cellularum progrenitorum haematopoiesis cum anaemia, mesenchymatis cum osteoporosi et restitutione fracturarum ossium retarda, myosatellitocytorum cum restitutione cellularum muscularium minuta, cellularum progenetricum epithelialium intestinalium cum functione intestini deminuta.
Comunicatio intercellularis mutata — Etiam effectus systematis immunitatis et systematis endocrinei damnum perferant. Eiusmodi responsa systematum illorum tantopere denotari solent.
Inter talia vocabula sunt senex (Latina classica), homines senes (usus per orbem terrarum), seniores (Anglice 'seniors', usus Americanus), cives seniores (Anglice 'senior citizens', usus Britannicus et Americanus), adulti seniores (Anglice 'older adults', usus in scientiis socialibus, secundum Publication Manual of the American Psychological Association, ed. 6a [American Psychological Association, 2009], ISBN 1433805618), maiores (in multis culturis, inter quas culturae hominum aboriginalium), grandaevus (usus Latinus poeticus); praesertim vetulus (mas) et vetula (femina), atque anus et anicula.
Junker, Jean-Pierre. 1973. Alter als Exil: zur gesellschaftlichen Ausgrenzung des alten Menschen. Kritische Texte, 13. Turici: Benziger / Coloniae: Einsiedeln. ISBN 3545240401.
Marquard, Odo. 2013. Endlichkeitsphilosophisches: Über das Altern. Stutgartiae: Reclam. ISBN 9783150202784.
Meitzler, Matthias. 2011. Soziologie der Vergänglichkeit: Zeit, Altern, Tod und Erinnern im gesellschaftlichen Kontext. Hamburgi: Kovac. ISBN 9783830054559.
Opaschowski, Horst W., et Ulrich Reinhardt. 2007. Altersträume: Illusion und Wirklichkeit. Primus. ISBN 9783896783615.
Rai, Ravindra Nath. 1990. Some personality determinants of attitudes toward old age. Dellii: Deputy Publications.
Rentsch, Thomas, et Morris Vollmann, eds. 2012. Gutes Leben im Alter: Die philosophischen Grundlagen. Stutgartiae: Reclam. ISBN 9783150202531.
Schneider-Flume, Gunda. 2008. Alter: Schicksal oder Gnade? Theologische Überlegungen zum demographischen Wandel und zum Alter(n). Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 9783525624043.
Thane, Pat, ed. 2005. Das Alter: Eine Kulturgeschichte. Primus. ISBN 3896782703.