Scientia computatoria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Scientia computatoria est studium computationis, informationis, et automationis,[2][3][4] quod disciplinas theoreticas(en) (sicut algorithmos et theorias computationis(en) et informationis(en)) atque adhibitas(en) (sicut designatio(en)nem et efficitatem(en) apparatuum computatralium(en) et corporum programmatum) comprehendit.[5][6][7] Quamquam disciplina academica saepius putatur, artissime cum programmatura computatrali conectitur.[8]
Suadetur ut haec pagina et pagina "Informatica" uniantur. De quo sententiam tuam, rogamus, profer in pagina disputationis. English It is proposed to merge this page with Informatica. Please give your opinion on the talk page. Deutsch Es steht der Vorschlag, diese Seite zu vereinen mit Informatica. Wir bitten um Ihre Meinung im Diskussionsforum. Esperanto Proponatas tiun ĉi paĝon kunigi kun Informatica. Bonvole komenti prie en la diskutejo. Haec formula ({{Unienda}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
|
Algorithmi et structurae datorum sunt eius maxima pars.[9] Theoria computationis ad exemplaria computationis(en) et universalia problematum computatoriorum(en) genera quae per se solvi possunt attinet. Cryptographia et securitas computatralis(en) studium rationum communicationis protegendae et vulnerabilitatum(en) prohibendarum comprehendunt. Graphica computralis(en) et geometria computatoria(en) imagines generandas tractant. Theoria linguarum programmaturae(en) varios modos rationum computationalium describendarum, et theoria repositoriorum datorum corpora datorum administranda tractat.