Automatio
From Wikipedia, the free encyclopedia
Automatio,[1] sive moderatio automaria,[1] est technologia qua ratio vel modus operandi auxilio humano quam minimum agitur,[2] quod est usus variorum systematum moderationis ad instrumenta operanda, sicut machinae aliique apparatus industriales, rationes in fabricis, calefactores aquae, tractatio caloris furnorum, commutatio in retibus telephonicis, gubernatio et stabilizatio navium, aeroplanorum, aliorumque vehiculorum, atque aliae adhibitiones, interventione imminuta aut minima humana effectus.
Vocabulum automatio, ex vocabulo automatico (Anglice automatic, ex automaton) ante 1947 raro adhibebatur, cum societas Fordiana provinciam automationis constitueret.[3] Societates industriales illo tempore moderatores retroactionis, qui annis 1930 introducti erant, celeriter accommodabant.[4]