Avatara (-ae, m) (scripto Devanagari अवतार avatāra 'descensus') in Hinduismo putatur deitatis descensus ex caelo (superioribus regionibus spiritualibus) in terram (inferiores existentiae regiones) esse, vel descensus Entis Supremi (h.e., Visnu pro Vaishnavites), qui in aliis linguis saepissime 'incarnationem', vel fortasse accuratius 'speciem' vel 'demonstrationem', significare habetur.[1][2]

Thumb
Decem Visnus avatarae (modo horologico a laeva superiore): Matsya, Kurma, Varaha, Vamana, Krishna, Kalki, Buddha, Parshurama, Rama, et Narasimha; media parte, Krishna iterum.

Hoc nomen saepissime cum Visnu coniungitur, sed cum aliis deitatibus quoque aliquando coniungitur.[3] Varii avatararum Visnus indices in scripturis Hinduicis adsunt, inter quos decem Dasavatarae Garudae Puranae et viginti-duae avatarae in Bhagavata Purana, quamquam hic liber adfirmat incarnationes Visnus esse innumerabiles.[4] Avatarae Visnus sunt prima Vaisnavismi pars. Antiqua rei avatarae commemoratio, cum dogmate avatararum, in Bhagavadgita fit.[5]

Nexus interni

  • Avatarae in Mahabharata
  • Deitates Hinduismi
  • Gautama Buddha in Hinduismo
  • Incarnatio
  • Svayam bhagavan

Notae

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.