Satyricôn[1]sc.libri[2] sunt fabulae a Petronio Arbitro scriptae, quae etiam hodie partim servatae sunt. De titulo, quo modo intellegi debeat, ambigitur. Sunt qui Satyricon putent re vera Σατυρικῶν 'Satyricorum' esse et eius rei causa malint Satyricôn scribere. Sunt etiam qui Satyricon nominativum singularem exhibere arbitrentur[3] et quidem Satyricum scribere malint.[4]
Narrator et prima persona mythistoriae est Encolpius, qui cum amasio Gitone sociisque Ascylto et Eumolpo per Italiam vagat. Encolpius iram Priapi excitavit (modo nobis ignoto); placere semper temptat. De Gitone cum Ascylto et Eumolpo interdum pugnat.
Textus nobis servatus, in capitulos 141 divisus, haec praebet:
Agamemnonis de arte rhetorica disputatio (cap. 1-5)
quaestus Ascylti in lupanari; Encolpii et Ascylti de Gitone rixa (6-11)
Carmina nonnulla in textu Satyricon comprehenduntur, metro, stylo, longitudine dissimilia, quorum maxima sunt epyllia duo ab Eumolpo declamata, Troiae halosis (c. 89) et Bellum civile (cc. 119-124).
Satyricon auctor ferme omnino ignotus est: nomen tantum [C.] Petronius Arbiter scitur. Qui nonnullis idem Petronius est qui in Taciti Annalibus narratur Pisonum coniurationeNeronis Caesaris iussu interfectum esse.
De editionibus
De editionibus prioribus huius operis primus scripsit Petrus Burmannus in praefatione editionis suae, unde hic, adiuvante I. A. Fabricio, res breviter repetitur.
Sunt autem illa fragmenta primum quod quidem constet edita cum multis lacunis, sed tamen interdum rectius quam posthaec, curante Francisco Puteolano, Mediolani anno 1482, Venetiis anno per Bernardinum de Vitalibus Venetum anno 1499, Lutetiae porro anno 1520 curante Reginaldo Chalderio (ad cuius editionis paginas, suas castigationes anno 1562 direxit Hadrianus Iunius); Lipsiae etiam per Iacobum Thanner Herbipolensem anno 1500 curis Hermanni Buschii Pasiphili Monasteriensis. Eadem fragmenta cum castigationibus porro Iohannis SambuciAntverpiae1565 ex officina Plantiniana, Lugduni1575 apud Iohannem Tornaesium edita sunt; qui duobus editis et totidem scriptis Cuiacii et Dalecampii libris adiutus, et opera usus Dionysii Lebei Batillii, Petronium recensuit eique variarum lectionum libellum adiunxit, videturque primus auctiora illa fragmenta dedisse e suis libris Lutetiae 1575 apud Patissonios. Editiones duas curavit Petrus Pithoeus, primam anno 1577, alterum Lutetiae anno 1587 apud Patissonios.
Sequuntur Iani Dousae in Petronium libri tres Lugduni Batavorum1583 editi primum, postea (Petronio adiuncti) anno 1585 ibidem, Lutetiae eodem anno apud Linocerium, ibidem 1587 apud Patissonios; quae editio superioribus omnibus emendatior est, additis etiam notis Richardi Biturigis. Melchioris Goldasti editio "Helenopoli" sive Francofurti1610 curata, et Lugduni 1618 apud Frellonium, Francofurti 1621 in officina Wecheliana, et Genavae curante Thoma Iuges1629 repetita, variorum castigationes complectitur. Cum notis eruditis et glossario Iohannis Burdelotii prodiit Lutetiae 1618, 1645, 1677; et edente atque interpolante Michaele Hadrianide (cuius etiam praefatio praemittitur) Amstelodami1663.
Anno 1629 Petronius cum ingenti (sed, fide Fabricii, nullius pretii) Iohannis Petri Lotichii commentario lucem vidit Francofurti. Eodem anno prodierunt notae virorum doctorum in Petronium, Iohannis Alexandri Brassicani aliorumque nonnullorum; eodemque anno prodiit editio Francofurti cum commentario eximio supplementisque falsis Iosephi Antonii Gonsali de Salas. Textum deinde cum notis selectis et praeludiis edidit Simon Abbes GabbemaTraiecti anno 1654.
Novum fragmentum Tragurii in Dalmatia repertum, integram cenae Trimalchionis narrationem complectens, primus vulgavit Patavii anno 1664Paulus Frambottus. Id "fragmentum Traguriense" suo loco insertum textu Petroniano et cum selectis variorum commentariis divulgatum est a Michaele Hadrianide Amstelodami anno 1669, anno 1687 repetitum. Accuratissimam et praestantissimam editionem autem dedit Petrus Burmannus Ultraiecti anno 1709, in qua contextus scriptoris emendate constitutus (et in capita distinctus) singulis paginis substrata habet virorum doctorum commentaria cum notis antea ineditis Nicolai Heinsii, Gulielmi Goesii et Burmanni ipsius. Editio repetita est, cura Caspari Burmanni editoris filii, Lugduni Batavorum anno 1743.[5]
1482: ed. Franciscus Puteolanus Mediolani (textus O')
1499: "Petronii Arbitri Satyrici fragmenta quae extant" in Dion Chrysostomus Prusensis philosophus ad Ilienses Ilii captivitatem non fuisse aperte demonstrat -- Franciscus Philelphus e Graeco traduxit -- Petronius Arbiter Satyricus. Venetiis: per Bernardinum Venetum aliud exemplar
1520: Petronii Arbitri quatenus extare comperitur, Satyrae fragmentum. [Lutetiae] ab Reginaldo Chalderio Textus apud Gallica
1694: a Gulielmo Burnaby versa, Londinii: Samuel Briscoe, 1694; recensa a Mr Wilson, Londinii, 1708, quae editio Londinii reimpressa est, 1899; inclusa in editione a Stephen Gaselee curata, a Normanno Lindsay illustrata, Londinii, 1910; reimpressa cum praefatione C. K. Scott Moncrieff, Londinii, 1914; recensa a Gilbert Bagnani, ab Antonio Sotomayor illustrata, Novi Eboraci: Heritage, 1964. Textus editionis 1694Textus editionis 1899
1736: a John Addison versa. Londinii, 1736.
1854: Erotica: The elegies of Propertius, The Satyricon of Petronius Arbiter, and The Kisses of Johannes Secundus a Walter K. Kelly versa. Londinii: Henry G. Bohn, 1854 Textus
1902: a Charles Carrington divulgata, versio Sebastiano Melmoth adscripta (quo pseudonymo interdum Anscharius Wilde usus est). Lutetiae, 1902; reimpressa "in the translation attributed to Oscar Wilde", Sicagi: Pascal Covici, 1927; reimpressa cum praefatione et commentariis Alfredi R. Allinson, Novi Eboraci: Panurge Press, 1930. Textus editionis 1930
1913: a Michaele Heseltine versa. Londinii: Heinemann; Novi Eboraci: Macmillan, 1913 (Loeb Classical Library); recensa ab E. H. Warmington, Cambridge, Massachusetts: Harvard University Press, 1969
1922: a W. C. Firebaugh versa; cum Normanni Lindsay illustrationibus). Novi Eboraci: Horace Liveright, 1922; a Carolo Whibley recensa, Novi Eboraci, 1927 Textus editionis 1922
1927: a Iacobo Lindsay versa cum Normanni Lindsay illustrationibus. Londinii: Fanfrolico Press, 1927; reimpressa Novi Eboraci: Willey, 1944; Londinii: Elek, 1960
1953: a Paulo Dinnage versa. Londinii: Spearman & Calder, 1953.
1959: a Gulielmo Arrowsmith versa. Ann Arbor: University of Michigan Press, 1959; Novi Eboraci: The New American Library/Mentor, 1960 Textus apud archive.org
1965: a Paul J. Gillette versa. Angelopoli: Holloway House, 1965
1965: a J. P. Sullivan versa. Harmondsworth: Penguin, 1965; crebriter reimpressa. ISBN 0-14-044489-0
1996: a R. Bracht Branham et Daniel Kinney Versa. Londinii: Dent 1996. ISBN 0-520-20599-5; Berkeley: University of California Press, 1997. ISBN 0-520-21118-9
1997: a P. G. Walsh versa. Oxonii: Oxford University Press, 1997. ISBN 0-19-283952-7.
2000: a Sarah Ruden versa. Indianapoli: Hackett, 2000. ISBN 0-87220-511-8
2003: a Frederico Raphael versa, a Neil Packer illustrata. Londinii: Folio Society, 2003
Versiones Finnicae
2003: a Pekka Tuomisto versa. Helsingiae: Tammi, 2003. ISBN 951-31-2553-X
1960: a Petro Grimal versa. Lutetiae: Livre de Poche
1993: a Francisca Desbordes versa. Lutetiae: Flammarion. ISBN 2080703579
Versiones Italianae
1969: a Petro Chiara versa. Mediolani, sumptibus Arnaldi Mondadori
1995: ab Andrea Aragosti versa. Mediolani: R.C.S. Libri & Grandi Opere S.p.A., 1995. ISBN 88-17-17019-4
Versiones Theodiscae
1773: Begebenheiten des Enkolp, a Gulielmo Heinse versa. Romae (sed re vera Schwobach b. Mitzlar), 1773; Die Abenteuer des Encolp a C. Moreck recensa, Hanoveriae, 1922
Cf. Marius Victorinus lib. 4 (editores vetustiores) "inter quos Arbiter Satyrico ita" (sed "inter quos Arbiter Satyricon ita" Keil). Lectionem Satyrica suadent R. Bracht Branham et Daniel Kinney in versione Anglica (Londinii 1996), p. xxiv: "Satyrica, the neuter plural of the adjective 'satyricos'", et in nota subiuncta n° 34: "The common but incorrect title Satyricon is an abbreviation of the Latin Satyricon libri or 'books of Satyrica'."
Ernst Lommatzsch, "Römische Satiriker (außer Horaz). Bericht über das Schrifttum der Jahre 1930-1936" in Bursians Jahrbücher vol. 260 (1938) pp. 89-105
Rudolf Helm, "Römische Satiriker (außer Horaz). Bericht über das Schrifttum der Jahre 1936-1940" in Bursians Jahrbücher vol. 282 (1943) pp. 1–37
Robert Muth, "Der Forschungsbericht. Petronius 1. Bericht 1941–1955" in Anzeiger für die Altertumswissenschaft vol. 9 (1956) coll. 1–22
Harry C. Schnur, "Recent Petronian Scholarship" in Classical Weekly vol. 50 (1957) pp. 133–136, 141–143
William S. Anderson, "Recent Work in Roman Satire (1955–62)" in Classical Weekly vol. 57 (1964) pp. 297–301, 343–348
Gareth L. Schmeling, "Petronian Scholarship since 1957" in Classical Weekly vol. 62 (1969) pp. 157–164, 352-353
J. P. Sullivan, "Petron in der neueren Forschung" in Helikon vol. 17 (1977) pp. 137–154
Gareth L. Schmeling, J. H. Stuckey, A Bibliography of Petronius. Lugduni Batavorum, 1977 (Mnemosyne, suppl. 39)
Martin S. Smith, "A Bibliography of Petronius (1945–1982)" in Aufstieg und Niedergang der römischen Welt series 2 vol. 32 pars 3 (1985) pp. 1624-1665
Giulio Vannini, Petronius 1975-2005: bilancio critico e nuove proposte. Gottingae, 2007 (Lustrum, 49)
De textu et manuscriptis
Stephen Gaselee, ed., A collotype reproduction of that portion of Cod. Paris. 7989, commonly called the Codex Traguriensis, which contains the Cena Trimalchionis of Petronius, together with four poems ascribed to Petronius in Cod. Leid. Voss. 111. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1915 (Paginae selectae apud Google Books)
T. Wade Richardson, Reading and Variant in Petronius: Studies in the French Humanists and Their Manuscript Sources. Toronti, 1993 (Phoenix, suppl. 32)
B. L. Ullman, "Petronius in the Mediaeval Florilegia" in Classical Philology vol. 25 (1930), pp. 11-21 JSTOR
Critica et historica
A. Collignon, Étude sur Pétrone. Lutetiae, 1892
Edward Courtney, A Companion to Petronius. Oxonii: Oxford University Press, 2001 (Paginae selectae apud Google Books)
Gottskalk Jensson The Recollections of Encolpius. The Satyrica of Petronius as Milesian Fiction. Groningen, 2004. (Ancient Narrative, suppl. 2)
K. F. C. Rose, The Date and Author of the Satyricon. Lugduni Batavorum, 1971.
Niall W. Slater, Reading Petronius. Baltimorae, 1990
The Petronian Society Newsletter. Gainesville: University of Florida, 1970 ff.
De lingua
Paola Migliorini, Scienza e terminologia medica nella letteratura latina di età neroniana: Seneca, Lucano, Persio, Petronio. Francofurti ad Moenum, 1997
A. H. Salonius, Die Griechen und das Griechische in Petrons Cena Trimalchionis. Helsingii: Akademische Buchhandlung, 1927 Textus
Guilelmus Suess, De eo quem dicunt inesse Trimalchionis Cenae sermone vulgari. Dorpat, 1926 (Acta et commentationes Universitatis Tartuensis (Dorpatensis) B vol. 9 no. 4)