Res publica popularis Donetskensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Res publica popularis Donetskensis[1] (Russice: Донецкая Народная Республика, tr. Doneckaja Narodnaja Respublika; Ucrainice Донецька Народна Республіка, tr. Donec'ka Narodna Respublica) est civitas non rite agnita in Europa Orientali in Ucraina sita, quae anno 2014 se rem publicam sui iuris esse declaravit. Ab anno 2014 ad annum 2015 cum re publica populari Luganskensi pars confoederationis Novae Russiae fuit, die 21 Februarii 2022 civitatem sui iuris a Russia admissa, mense Octobri anno 2022 pars Russiae declarata est omnibus paene civitatibus negantibus. Dux eius est Dionysius Pušilin et legislatura eius est Consilium Populi Rei publicae popularis Donetskensis.
Civitas: Russia
Locus: 48°0′32″N 37°48′15″E
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Ucraina, Regio Rostoviensis, Res publica popularis Luganskensis, Zaporozhye Oblast, Russia
Forma
Caput: Donetsk
Subdivisiones: Amvrosiivka Raion, Novoazovsk Raion, Starobesheve Raion, Boykivske Raion, Donetsk city council, Debaltseve City Council, Dokuchaevsk City Council, Horlivka City Council, Yenakiieve City Council, Zhdanivka City Council, Khrestivka City Council, Makiivka City Council, Snizhne City council, Torez City council, Shakhtarsk City council, Yasynuvata City Council, Khartsyzk City council
Gestio
Consilium: People's Council of the Donetsk People's Republic
Vita
Tabula aut despectus
In litore septentrionali paludis Maeotidis sita, res publica cum regione Rostoviensi et re publica populari Luganskensi d orientem, regione Charcoviensi ad septentrionem et regione Dnepropetrovskensi necnon Zaporizhiensi ad occidentem contermina est. Aream 26 517 chm2 habet et circa 4 320 milia incolarum (anno 2014). Caput rei publicae Fornaces sunt. Aliae urbes sunt Bachmutum, Kramatorsk, Mariopolis, Sacrimontium (Sviatogorsk), Thorez etc. Tanais Minor flumen rei publicae maximum est; Istrianus fluvius trans Fornaces et Mariopolim fluens in Paludem Maeotidem effunditur.