From Wikipedia, the free encyclopedia
Annexatio[1] (ab ad + nex- ex nectendo), vel adiectio,[2] est quaestus territorii unius rei, usitate civitatis, ab alia re, plerumque civitatis quoque, per vim effectus.[3] Notio usitate significat territorium annexatum esse minus, remotius, et infirmius ex binis entitatibus confundentibus; etiam significare potest certam coercitionem, expansionismum, vel unilateralismum ab validiore entitate confundente. Quam ob rem aliquando in sermone quotidiano videntur euphemismi affirmantes, sicut coniunctio politica (etiam unio politica, unificatio, et reunificatio). Annexatio a cessione et amalgamatione discrepat quia, cessionis dissimiliter, ubi territorium per foedus datur vel venditur, vel amalgamationis, ubi auctoritates ambabum partium rogantur num consentiant cum mixtura), annexatio est actus de uno latere tantummodo, ubi territorium captatur et tenetur ab una civitate et per agnitionem generalem ab aliis corporibus internationalibus (h.e., civitatibus et organizationes intergubernationalibus) legitimatus factus.[4][5]
Per bellum mundanum recentius, usus annexationis totas privavit multitudines cautionibus ab iuribus praebitas quae occupationes militares gubernant. Auctores Conventus Genavensis Quarti consulte "his regulis ingenium absolutum dederunt," ut neglegentia iurum internationalium multo difficilius sit.[6]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.