From Wikipedia, the free encyclopedia
Res Publica Pontica (Neograece: Δημοκρατία του Πόντου) fuit propositio nationis nunquam perfectae in regione Ponto, eo tempore imperio Ottomanico tributa, annos 1917-1919.[1] Graeci Pontici hanc rem publicam proclamare conati sunt duce Chrysantho archiepiscopo metropolitano Trapezuntis. Iam mense Octobri anni 1917 Massiliae edidit C. G. Constantinides in charta cursuali tabulam geographicam rei publicae Ponticae. Anno 1919 Chrysanthus Lutetiam profectus est ut de re publica Pontica suaderet legatos Deliberationis de pace componenda; Eleutherius Benizelus autem, legatus Graeciae, regionem Ponticam cum Armenia voluit componere. Alii legati neque Armeniam liberam neque rem publicam Ponticam acceperunt.[2] Urbs Trapezus ut caput rei publicae selecta est et aquila monocephala imperii antiqui Trapezuntis ut insigne rei publicae.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.