![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/8/80/Icone-Islam.svg/langla-640px-Icone-Islam.svg.png&w=640&q=50)
Quinque Columnae Islamicae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Quinque columnae Islamicae[1] (Arabice أركان الإسلام arkān al-ʾislām "columnae Islamicae"; أركان الدين arkān al-dīn "columnae religionis") sunt quinque praecipua Musulmanorum officia religiosa, quae in hadith Gabrielis reperiuntur.
Haec sunt:
- (i) Sahada (شهادة šahāda): professio fidei Islamicae.
- (ii) Sala (صلاة ṣalāt): preces quinquiens omnibus diebus, die Veneris autem in meschita.
- (iii) Zaca (زكاة zakāt): stips pauperibus donata.
- (iv) Saumum (صوم ṣaum): ieiunium mensis Ramadani.
- (v) Hagga (حج ḥaǧǧ): peregrinatio ad Meccam.
Sunnitae et Siitae consentiunt de harum industriarum singulis principalibus, sed Siitae alia indices nominaque praeponunt: ancillaria fidei aut septem columina Ismailismi.