Quantitas imaginaria
numerus, cuius potestas quadrata est negativus numerus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Quantitas imaginaria, vel numerus imaginarius, est numerus complexus cuius quadratus est negativus. Hic est numerus formae bi, ubi . Alii numerum imaginarium hoc modo definiunt; alii definiunt numerum imaginarium esse numerum a+bi formae, ubi , atque numerum imaginarium purum esse numerum bi formae.[1]
Hieronymus Cardanus primus fuit qui numeros finxit imaginarios, at non perintellexit. Eos proposuit adhibendos ad problemata cubica, sicut x3 + ax = b, solvenda in Artis Magnae, expositione eius libri de algebra, anno 1545 editi.[2]