From Wikipedia, the free encyclopedia
In mythologia Graeca Pyrrha erat filia Titanis Epimethei et Pandorae, mulieris a Iove mortalibus datae. Deucalioni nupsit atque una cum marito diluvio superfuit atque novos homines e lapidibus creavit.
Deucalion, filius Promethei, vir iustus ac pietatis erga deos plenus, in Thessalia regnabat eo tempore quo Zeus/Iupiter, iratus generi humano ob innumera scelera, omnes mortales diluvio mergere constituit. Tum, a Prometheo monitus, in parvam ratem cum uxore Pyrrha, filia Epimethei, conscendit ac, per novem dies fluctibus iactatus, tandem summo monte Parnasso haesit. Cum undae decrescerent, soli in orbe toto relicti, de solitudine sua apud deos queruntur. Tandem, sortes petituri, ad delubrum Themidis deae contenderunt,ubi oraculo iussi sunt "ossa magnae matris" post se iacere. Primo horruerunt nec parere voluerunt. Postea, responsum dei secum volventes, intellexerunt magnam matrem terram esse, ossa autem eius lapides. Tum, capite velato ac veste recincto, ut fas erat, lapides post se iecerunt. Et ex lapidibus a Deucalione missis viri geniti sunt, ex lapidibus vero quos Pyrrha misit, feminae. Ita novum genus hominum orbem occupavit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.