From Wikipedia, the free encyclopedia
Marcus Clodius Pupienus Maximus (natus circa annum 167 - Romae necatus est a praetorianis initio Maii 238).
Pater eius Marcus Pupienus Maximus fuit, senator Romanus. Pupienus duos filios habuit: Marcum Pupienum Africanum, qui anno 236 consul ordinarius erat, et Titum Clodium Pupienum Pulchrum Maximum, qui circa annum 225 consul suffectus creatus est[1]. De cursu honorum nihil certi scimus, Scriptores Historiae Augustae[2] et Heriodianus[3] Pupienum legatum Augusti pro praetore provinciae Germaniae superiore aut inferiore fuisse. Anno 205 aut 217 consul suffectus, circa annum 220 vel 225 proconsul Asiae erat, anno 234 consul ordinarius creatus est. Praeterea circa annum 234 praefectus urbi Romae erat. Ianuario 238 a senatu in collegium XXvirorum rei publicae curandae factus est, qui rem publicam contra Maximinum imperatorem creati sunt. Postquam nuntius de morte Gordiani I et Gordiani II Romae allatus est, Februario 238 cum Balbino imperator Romanus factus est, Gordianus III Caesar nominatus est. Ambo milites contra Maximinum coegerunt, qui Aprili Aquileiam urbem obsidens militibus occisus est. Sed initio Maii Balbinus et Pupienus, qui saepe de principatu iurgaverant, a militibus praetorianis, qui imperatores a senatu creatos non patiebantur, in palatio occisi sunt. Gordianus III successor factus est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pupienus spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.