quodlibet e permultis compositis organicis molecularum polymericarum acidorum aminicorum From Wikipedia, the free encyclopedia
Proteina[1][2][3][4][5] (-ae, f.) vel polypeptidis[6] (-is, n., nom. pl. -ia) est quodlibet e permultis compositis organicis molecularum polymericarum acidorum aminicorum (F.Ch.: H3N-CH-COO-) modo quinquaginta (et plura quaelibet) vinculis peptidicis confectis.
Vinculum peptidicum oritur, cum radicalis hydrogenicus aminicus (-H) se radicali hydroxyllico (OH) aquam excludens iungit; vide figuram infra.
H O H R' O | // | | // H3N - C - C - N - C - C - O + H2O | | R H
Proteinae in cellulis duobus muneribus (structuralibus agentibusve catalyticis) funguntur. Quamobrem maxime necessariae sunt proteinae vitae. Varietas proteinarum est ex ordine radicalium aminicorum in catena peptidica, et quantitate uniuscuiusque horum radicalium. Ergo, omnis cellula suo RNA et DNA utitur ut bene suas res gerat et DNA duplicationis vi se perpetuet.
Proteinae, quae cum cellulis corpusculisve aliis per agglutinationem aggregunt, agglutininae nominantur.
Proteina est forma Latina deducta ex vocabulo Francogallico protéine a G. J. Mulder ficto. Praecepit enim Mulder Graecum adiectivum, q.e. πρωτεῖος 'primarius', huic vocabulo subesse.[7] Vide quoque nomen Graecum proteinae, πρωτεΐνη.
Proteinis describendis quattuor structurae gradus vulgo considerantur. Structura primaria est aminoacidorum sequentia ita ut ex ARN traductione oritur. Structura secundaria sunt certae formae in quas catenae partes sponte struantur ut helices α et foliola β. Structura tertiaria quomodo tota catena se replicet spectatː ita sunt aliae proteinae globosae, aliae fibrosae. Structura quaternaria fit cum plures catenae peptidicae coniunguntur ad proteinam agentem efficiendam, sive omnes catenae eaedem sint sive varientur. Ita haemoglobinum heterotetramerum esse dicitur quia e quattuor (tetra-) partibus (-merum) constat quae dissimiles inveniuntur (hetero)ː sunt enim duae catenae alpha et duae catenae beta in hac proteina. Nonnumquam pars non proteica additur ut haeme in haemoglobina quod oxygenum ligat et moleculae muneri necessarium est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.