From Wikipedia, the free encyclopedia
Myosinum (a radice Graeca myo- 'musculus') est familia proteinarum motoriarum quae ATP hydrolyzant atque energia ita liberata utuntur ad vim actini filamentis(en) adhibendam ac motum efficiendum. Sive dimerum sive monomerum esse potestː cum dimerum, caudam praebet e duabus catenis polypeptidicis invicem circumvolutis constantem quarum utraque caput globosum in diversam directionem spectans gerit. Illa capita loca praestant quae ATP et actinum ligant. In myocytorum sarcomeris moleculae myosini in crassa filamenta conglutinantur e quibus capita extrinsecus spectant ita ut cum tenuibus filamentis actini certo ordine alternent et contractum musculi efficere possint. Alia myosina sunt monomera quae vesiculas intracellulares in microfilamentis vehuntː magni momenti sunt in endocytosi et exocytosi. E tenui cauda et capite globoso constant.
Sunt plures quam viginti myosinorum species quae in paene omnibus eukaryotarum cellulis versantur[1]. In myocytis myosinum II massam 540 chilodaltonum habet. Molecula tripertita estː cauda duplicis helicis speciem praebet, collum helicis simplicis quae tamen saepe levibus catenis circumvolutis firmatur, caput in quo chemicae reactiones geruntur globosum est. Collum instar vectis agit atque capitis motum amplificat ita ut alternatim actino adhaereat ac deinde removeatur et progrediens alteri loco longius in eodem filamento adhaereat.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.