From Wikipedia, the free encyclopedia
Proteina tau est proteina, quae forma cytosceleti neuronorum in parte determinatur[1]. Noti sunt sex subtypi proteinarum tau.
In quibusdam morbis neurodegenerativis degeneratio proteinarum tau phosphorylatione observatur, quo fit, ut in dignoscendis morbis neurodegenerativis aestimatio valoris proteinea tau in liquore spinali momentum habeat.
Forma cellularum, ut systematis nervosi centralis, imprimis matricibus intracellularibus, cytosceleto determinatur. Videtur hoc quoque in neuronibus, quo microtubuli principalia membra illius cytosceleti sunt. Ad structuram eius stabiliendam proteinae tau stabilitores pernecesse sunt.
Nomen geni proteinae Tau est MAPT locus cuius geneticus in chromosomate 17 humano invenitur (17q21.31). Numerus aminoacidorum ab 352 ad 441 est.
In morbo cerebrorum Alzheimeriano aegrotis microscopiae ope aggregatae proteinarum tau fibrillae, neurofibrillae dictae, inveniuntur[2].
In tauopathiis proteinam tau ex microtubulis dissolutis et in synapsum terminalium vicinate et in postsynapsem accumulat. Videtur, ut impromis accumulatio proteinae tau postsynaptica detrimentum systemati nervoso imponat. Nuper in laboratorio destructio proteinarum tau postsynapticorum ope peptida adenylati cyclasem activans pituitaria (PACAP) et receptorium eius (receptorium PAC 1) contigit[3].
Consocatio valores aucti proteinae tau in liquore cerebrospinali initium vel praesentiam morbi neurodegenerativi proponere queat, ut morbum Alzheimerianum.
Nuper divulgatum est valores auctos secundum insomniam observari posse; Conclusio quidem, ut insomia periculum dementiae augere possit, non valida esset[4].
Haec stipula ad pathologiam spectat. Amplifica, si potes! |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.