![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/73/Jean-L%25C3%25A9on_G%25C3%25A9r%25C3%25B4me_-_The_Christian_Martyrs%2527_Last_Prayer_-_Walters_37113.jpg/640px-Jean-L%25C3%25A9on_G%25C3%25A9r%25C3%25B4me_-_The_Christian_Martyrs%2527_Last_Prayer_-_Walters_37113.jpg&w=640&q=50)
Persecutio sub Diocletiano
From Wikipedia, the free encyclopedia
Persecutio sub Diocletiano[1] fuit ultima et gravissima persecutio Christianorum in Imperio Romano facta. Imperatores Diocletianus, Maximianus, Galerius, Constantiusque anno 303 seriem edictorum ediderunt quibus iura Christianorum resciderunt et exegerunt ut illi religioni Romanae parerent. Edicta posteriora clerum spectabant, omnes incolas iubentia dis Romanis sacrificare (quod universale sacrificum appellatur). Persecutio per imperium vehementiá variabat: infirmissima erat in Gallia et Britannia, ubi primum solum edictum adhibitum est, et in provinciis orientalibus fortissima. Leges persequentes a diversis imperatoribus diversis temporibus resignatae sunt, sed ex consuetudine persecutio edicto Mediolanensi Constantini et Licinii anni 313 finem habuit.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/73/Jean-L%C3%A9on_G%C3%A9r%C3%B4me_-_The_Christian_Martyrs%27_Last_Prayer_-_Walters_37113.jpg/640px-Jean-L%C3%A9on_G%C3%A9r%C3%B4me_-_The_Christian_Martyrs%27_Last_Prayer_-_Walters_37113.jpg)
Christiani semper in variis locis iniuriose tractati erant, sed primi imperatores noluerant contra eos leges generales ferre. Solum ab anno 250 ad 259, Decio et Valeriano imperatoribus, tales leges editae sunt, secundum quas Christiani coacti sunt dis Romanis sacrificare, ne custodia vel supplicium de eis sumerentur. Gallienus, cum anno 260 imperium accepisset, primum edictum de tolerantia adversus Christianos constituit, quod ad quadraginta annos tranquillitatis duxit. Diocletiano anno 284 regnare incipiente, Christiani non statim persecuti sunt, sed sententiae imperiales de minoritatibus religiosis gradatim mutari coeperunt. Diocletianus primis quindecim annis regni sui Christianos ex exercitu expurgavit, Manichaeos capitis damnavit, sese publicis Christianorum adversariis circumdedit. Ipse solus summa potestate regere volebat, et praeteritam Romae gloriam restituere. Hieme anni 302 Galerius Diocletianum hortatus est ad generalem Christianorum persecutionem incipiendam. Diocletianus cautus ab oraculo Apollinis consilium petivit. Quia oraculum Galerii sententiae favere videbatur, persecutio generalis die 24 Februarii 303 instituta est.
Rationes Christianis inimicae per imperium gravitate variabant. Ubi Galerius et Diocletianus avidi erant persecutores, Constantius studiosus non erat. Edicta posteriora, postulationes universalis sacrificii comprehendentia, in suo imperio non sunt adhibita. Anno 304 Lucia Syracusana necata est. Filius eius Constantinus, anno 306 in potestatem veniens, Christianos in aequalitatem sub lege restituit et publicata in persecutione bona reddidit. Eodem anno Maxentius in Italia, Maximiani successore Severo deiecto, tolerationem plenam promisit. Galerius persecutionem in oriente anno 311 finivit, sed a successore eius Maximino in Aegypto, Palaestina, atque Asia Minore renovata est. Contantinus et Licinius, successor Severi, edictum Mediolanense anno 313 consignaverunt, tolerationem proclamantes etiam maiorem quam in edicto Galerii data. Eodem anno Licinius Maximinum deiecit et finem persecutioni in oriente attulit.
Persecutio ascensum ecclesiae impedire non potuit. Anno 324 Constantinus, qui Christanismo favebat, solus factus est imperator. Etsi multi Christiani interfecti, cruciati, in custodiam coniecti, in exsilium eiecti sunt, maior pars imperii Christianorum poenam effugit. Effecit autem persecutio dissensionem in ecclesia inter "traditores", qui imperio obsecuti erant, et "puros", qui restiterant. Aliquae ecclesiae schismaticae, ut Donatistae Africae et Meletiani Aegypti, multo post persecutionem manserunt. Saeculis sequentibus, Christiani "cultum martyrum" creaverunt, immanitatem persecutionis augentes in narrationibus, quas deinde Eduardus Gibbon et alii scriptores Aevi Illuminationis reprehenderunt. Magnitudo persecutionis et hoc tempore ab historicis disputatur.