apostulus Iesu From Wikipedia, the free encyclopedia
Paulus (GraeceΠαῦλος; Coptice ⲡⲁⲩⲗⲟⲥ), etiam Saulus (Aramaice ܫܐܘܠ Šāʾūl; Hebraice שָׁאוּל; Graece Σαῦλος) Tarsensis, vulgo Paulus Apostolus[1] et Sanctus Paulus,[2] appellatus, fuit apostolus Christianus(en) qui inter annos 50 et 64/65 fere doctrinas(en)Iesu in mundo saeculi primi(en) amplificavit.[3]
Paulus in Actus Apostolorum citatur qui se Iudaeus "a TarsoCiliciae" oriundus, "non ignotae civitatis municeps"[t 1][4] et qui de se inter Iudaeos: "Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum" proclamat.[t 2][5] Haud aliter se "circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus" in epistula ad Philippenses confitetur.[t 3][6] Aliter matrem suam Romae fuisse adseverat;[7] sed auctor Actuum filium sororis Pauli refert. In eodem fonte Paulus bis se civem Romanum praetendisse dicitur.[8]
Nomen Saul ei impositum est; instructus est a Gamaliele, viro docto lege Iudaeorum. Cum his omnibus, tamen, non erat notus, sed actiones eius circa personam Iesu Christi convertit eum in hominem notum et amatum inter omnes Christianos. Nescimus an Saulus Christum ante eius crucifixionem vidisset, sed clare post eius resurrectionem cognovit et odivit corpus Christianorum. Notatur in libro Actuum Apostolorum quomodo Saulus ecclesiam persequebatur, cum legimus: "Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam."[t 4][9]
Postea legimus quomodo Saulus se ad iter Damascum parabat ut contra Christianos pugnaret:
Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi 'Saule, Saule, quid me persequeris' qui dixit 'Quis es Domine?' et ille 'Ego sum Iesus quem tu persequeris, sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere.' Viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes."[t 5][10]
Tunc, totaliter ad Christum conversus, vitam pro Christo impendit. In deserto se ad ministerium paravit, apostolos Hierosolymis visitavit, sed eo praesertim notus est, quod multum fecit ad evangelium ad gentes nuntiandum. Paulus,cum Iudeus esset, scivit se ad evangelium gentibus praedicandum vocatum, et per totum mundum hellenicum Christum praedicavit. In itineribus suis plurimas epistolas scripsit, quae partem praecipuam habent inter libros Novi TestamentiBibliorum Christianorum.
Joachim Gnilka, Paulus. Apostel und Zeuge. Freiburg im Breisgau: Herder, 1996. ISBN 3-451-26377-7
Eduard Lohse, Paulus. Eine Biographie. Monaci: C. H. Beck, 2003. ISBN 3-406-49439-0
Gerd Lüdemann, Paulus, der Gründer des Christentums. Springe: zu Klampen Verlag, 2001. ISBN 3-934920-07-1.
Jerome Murphy-O'Connor, Paul: A Critical Life. Oxonii: Clarendon Press, 1996. ISBN 0-19-826749-5
Alois Prinz, Der erste Christ. Die Lebensgeschichte des Apostels Paulus. Weinheim: Beltz & Gelberg, 2007. ISBN 978-3-407-81020-5
Udo Schnelle, Paulus. Berolini: Walther de Gruyter, 2003. ISBN 3-11-015164-2
Alan F. Segal, Paul, the Convert. Portu Novo: Yale University Press, 1990. ISBN 0-300-04527-1
Étienne Trocmé, Saint Paul. Lutetiae: PUF, 2003
Specialia
Bruce, F. F. 'Is the Paul of Acts the Real Paul?' Bulletin John Rylands Library 58 (1976) 283–305
Alain Decaux, L'avorton de dieu, une vie de saint paul, Perrin/Desclée de Brouwer, 2003.
Michael Hesemann: Paulus von Tarsus. Archäologen auf den Spuren des Völkerapostels. Sankt Ulrich Verlag, Augsburg 2008, ISBN 3-86744-024-7
Horn, Friedrich W.: Das Ende des Paulus. Historische, theologische und literaturgeschichtliche Aspekte. Walther de Gruyter, Berlin 2001, ISBN 3-11-017001-9
Rainer Riesner: Die Frühzeit des Apostels Paulus. Studien zur Chronologie, Missionsstrategie und Theologie. Mohr, Tübingen 1994, ISBN 3-16-145828-1
Paul Trebilco: The early Christians in Ephesus from Paul to Ignatius. Mohr Siebeck, Tübingen 2004, ISBN 3-16-148271-9.
Critica et theologica
Badiou, Alain. Saint Paul: La Fondation de l'universalisme, Presses universitaires de France, coll. «Essais du Collège international de philosophie», 1998. (Réédité en mars 2002 - ISBN 2-13-048847-1.
Πέτρος Βασιλειάδης, Παύλος:τομές στη θεολογία του,εκδ.Π.Πουρναράς, Θεσσαλονίκη, 2004.
Davies, W. D. Paul and Rabbinic Judaism: Some Rabbinic Elements in Pauline Theology. S.P.C.K., 3rd ed., 1970. ISBN 0-281-02449-9.
Eichholz, Georg. 1991.: Die Theologie des Paulus im Umriss. Neukirchener Verlag, Neukirchen-Vluyn. ISBN 3-7887-0527-2.
Hübner, Hans: Die Theologie des Paulus und ihre neutestamentliche Wirkungsgeschichte. In: Biblische Theologie des Neuen Testaments Band 2, Vandenhoeck & Ruprecht, Göttingen 1993, ISBN 3-525-53587-2.
Janssen, Claudia. et al. 2001. Paulus: Umstrittene Tradition, lebendige Theologie; eine feministische Lektüre. Gütersloh: Christian Kaiser. ISBN 3-579-05318-3.