![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/0/00/Standard_Model_of_Elementary_Particles.svg/langla-640px-Standard_Model_of_Elementary_Particles.svg.png&w=640&q=50)
Particula subatomica
From Wikipedia, the free encyclopedia
Particula subatomica in scientiis physicis est res atomo minor.[1] Particulae subatomicae esse possunt particulae compositae, sicut neutron et proton, aut particulae elementariae, quae, apud theoriam canonicam, ex aliis particulis non constant.[2] Quas particulas omnes eorumque modos interactionis inter se physica particularum et physica nuclearis investigant.[3]
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/0/00/Standard_Model_of_Elementary_Particles.svg/640px-Standard_Model_of_Elementary_Particles.svg.png)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/a/a9/Atom.svg/220px-Atom.svg.png)
Notio particularum subatomicarum expolita est cum experimenta monstararent lucem agere sicut fluxus particularum (photonum appellatarum) et proprietates quasi undas exhibere posse. Quod vicissim notionem dualitatis undarum particularumque genuit ad particulas accommodandas quae gradu quanti, sicut ambo particulae et undae, se gerunt; unde hae particulae undicula,[4] vocabula undam et particulam in portmanteau coniungens, aliquando appellantur.
Alia notio, principium incertitudinis, dicit mensuram nonnullarum ex eorum proprietatibus una computatis, sicut eorum positione momentoque eodem tempore, subtiliter fieri non posse.[5] Ut experimenta probant, dualitas undarum particularumque non solum photonis, sed particulis massivioris, adhibentur.[6]
Interactiones particularum in forma theoriae camporum quanticorum esse intelleguntur creatio et annihilatio quanti interactionum fundamentalium congruentium. Quod physicam particularum cum theoria camporum quanticorum miscet.
Subtili particulae definitioni, etiam ab eruditis particularum physicis positae, sunt descriptiones variae. Inter professionales particulae definitiones sunt:
- Particula est lapsus functionis undae.
- Particula est excitatio quantorum campi.
- Particula est irreducibilis gregis Poincaré repraesentatio.
- Particula est chorda vibrans.
- Particula est rem quam in detectore metimur.[7]