From Wikipedia, the free encyclopedia
Parnassius smintheus[1][2] est papilio subfamiliae Parnassiinarum familiae Papilionidarum, qui altitudines altas in Montibus Saxosis Civitatum Foederatarum et Canadae habitat. Colores inter album et flavo-fuscum variant, maculis rubris nigrisque quae praedatoribus signum saporis mali dat.[3]
Prata frequentat, silvas vitans, quia lumen magnopere praefert.
Larvae foliis Sedi lanceolati, adulti eius nectar plerumque vescuntur.
Parmassio smintheo sunt hae subspecies:[4]
P. smintheus pro Parnassio phoebo, specie holarctica arte cognata, saepe habetur. Nonnulli investigatores septentrionalem multitudinis Americae Septentrionalis gregem in duas vel tres species digere solent, papilionibus in extrema septentrione P. phoebus, reliquisque P. smintheus appellatis.[5]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.