![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/2b/Paraquat-3D-balls.png/640px-Paraquat-3D-balls.png&w=640&q=50)
Paraquat
compositum chemicum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Paraquat,[1] nomine triviali, vel rite N,N′-dimethyl-4,4′-bipyridinium dichloridum, nomine systematico, est compositum organicum cuius formula chemica est [(C6H7N)2]Cl2. Solidum flavum,[2] viologenum describitur, familiae heterocyclorum redox-activorum structuram similem habentium. Hic sal est unus ex herbicidis latissimis adhibitis. Cito et generatim agit, texturam plantarum contactu torrens, hominibus et animalibus quoque toxicum. Coniungitur ad progressum morbi Parkinsoniani.[3][4] Nomen a locis para in exemplaribus substitutionibus arene cationtis ammonii quaternarii nitrogenii derivatur. Quantitates aliquando dicuntur per massam cationtum solum (cation paraquat, ion paraquat); alii sales, cum aliis aniontibus praeter chloridum, fiunt. Eius actio redox, quae anionta superoxidi giginit, revera est toxicitatis causa.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/2b/Paraquat-3D-balls.png/640px-Paraquat-3D-balls.png)
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/73/Paraquat.svg/640px-Paraquat.svg.png)