Ion
in chemia, atomi vel moleculae electrice oneratae, propter augentem, aut diminuentem electronum suorum dotationem, quae in principio neutra est / From Wikipedia, the free encyclopedia
Ionta (ion, iontis, n.; Graece: ἰόν, ἰόντος 'iens')[1] in chemia sunt atomi vel moleculae electrice oneratae, propter augentem, aut diminuentem electronum suorum dotationem, quae in principio neutra est. Hoc appellatur iontizatio.
Vide etiam paginam discretivam: Ion (discretiva).
Ionta negative onerata, ob electronum auctionem, anionta vocantur et sunt attracta ab anodo. Ionta autem positive onerata, propter electronum diminutionem, cathionta appellantur, attracta ab cathodo.