From Wikipedia, the free encyclopedia
Pappus Alexandrinus (Graece Πάππος ὁ Ἀλεξανδρεύς), qui fine saeculi III vel saeculo IV floruit, fuit mathematicus et mechanicus Graecus.
Vita Pappi plane ignota est. Opus magnum Pappi est Mathematicae collectiones (Συναγωγή), quod in occidente ignotum erat, donec Federicus Commandinus Latine eas vertit et edidit anno 1589. In linguam Europaeam novam, nempe Francogallicam, primo Paulus ver Eecke Collectiones vertit anno 1933[1]. Tria problemata geometriae Graecae famosae, ut quadratura circuli, duplicatio cubi[2], trisectio anguli et historia solvendi eas e libro Pappi nota sunt. Permulta opera mathematica Graeca perdita Pappus enarrat.
Etiam commentarii Pappi in Almagestum Ptolemaei[3] servati sunt; composuit Pappus commentarios perditos in Elementa Euclidis et in Analemma Diodori Alexandrini.
Octo libros Pappus composuit, sed prima deperdita est.
Fragmenta libri secundi de modo multiplicationis Apollonii Pergaei narrant.
In libro tertio problemata duplicationis cubi, polygoni et trisectionis anguli enarrantur et quomodo mathematici Graeci ea solvere temptavissent. De mediis et medianis doctrina sequitur; medium arithmeticum, geometricum, harmonicum definiuntur. De quinue polyhedris rectis, in sphaeram inscriptis, theoremata adduntur.
In libro quarto lineae curvae describuntur, ut spiralis Archimedea, conchois Nicomedis, quadratrix Dinostrati. De circulo sectionibus theoremata sequuntur.
In libro quinto Pappus librum Zenodori de figuris et superficiebus enarrat; ibi dicitur, ut area circuli maior sit, quam area omnium figurarum in eum inscriptarum. De corporibus rectis quaeque sequitur.
Liber sextus astronomicus est et multa opera astronomica perdita enarrat.
In libro septimo problema Pappi et theoremata Pappi et Guldini describuntur.
Liber octavus mechanicus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.