Orycteropus afer
From Wikipedia, the free encyclopedia
Orycteropus afer est fodiens et nocturna mammalium species magnitudinis mediae, quae in Africa endemica est.[1][2] Sola species exstans familiae Orycteropodidarum atque adeo ordinis Tubulidentatorum est,[3][4] quamquam praehistoricae huius ordinis species et genera in litteris scientificis describuntur. Aliorum insectivororum dissimilis, eius rostrum est longum et suiforme, quo victum olfacit. Per plurimum ex duabus tertiis continentis Africanae partibus vagatur, regiones autem saxosas vitans. Formicis isopterisque nocte vescitur, quae ex eorum parvis collibus unguibus acutis cruribusque validis effodit. Etiam latibula in solo effodit, ubi se tegit et pullos alit. Ad afrotheria pertinet, cladum taxinomicum qui etiam elephantos, manatos, hyracoidea, afrosoricida comprehendit.
Superordo : Afrotheria
Ordo : Tubulidentata
Huxley, 1872
Familia : Orycteropodidae
Gray, 1821
Genus : Orycteropus
G. Cuvier, 1798
Species : Orycteropus afer