naturae peritus (1769–1832) From Wikipedia, the free encyclopedia
Georgius Leopoldus Christianus Fredericus Dagobertus Cuvierius[1] sive Georgius Cuvier[2] (Francogallice Georges Cuvier) Baro natus est in Monte Biliardi die 23 Augusti 1769; mortuus Lutetiae 13 Maii 1832. Fuit studiosus herpetologicus, ichthyologicus, malacologicus, et palaeontologicus Francicus, frater natu maior Friderici Cuvieri (1773–1838) studiosi historiae naturalis ac zoologiae. Sodalis Academiae Francicae, in quam anno 1818 cooptatus est, Regalis Societatis Londiniensis et Academiae Scientiarum Francicae. Sodalis etiam fuit in Academia Scientiarum Utilium Erfordiensi.
Cuvier ex anno 1784 Academiam Carolinam Stuttgardiae frequentavit. et anno 1788 magister privatus apud baronem de Héricy Thiergeville in Castello Fiquainville fuit. Anno 1788 in nosocomio militari Fiscamni praelectiones botanicas habuit. Anno 1795, professor nominatus est in Schola Media Pantheonis Lutetiensis, postea assistens Ioanni Claudio Mertrud, qui anatomiam comparatam in Horto plantarum docebat. Collectionem anatomicam propriam incohavit, quae inter maximas totius Europae numerabatur. Anno 1796 sodalis Instituti Nationalis? factus est. et anno 1800 Ludovico Ioanni Mariae Daubenton in Collegio Franciae successit, necnon factus est inspector generalis in rebus educatoriis publicis anno 1802.
Cuvier anno 1808 fuit consiliarius in Alma Matre imperiali? et de academiis novis erigendis in Italia, Nederlandia et in urbibus Hanseaticis. Anno 1809. Facultatem Scientiarum condidit; anno 1813 in consilio civico magister tironum faciendorum creatus incolas ad Rheni oram sinistram contra exercitus coniunctos inflammaret. Id autem, inimicis velocissime progredientibus, effici non potuit. Anno 1814, Napoleo I eum consiliarium civicum ordinarium nominavit. Post alteram restaurationem universitatis rector magnificus creatus est, anno 1819 baronem se titulare potuit necnon consiliarium gubernii. Anno 1822, in cathedra theologica protestantica honores multos accepit. Anno 1831 titulum Pair de France nactus est; modo minister rerum internarum nominatus, vita defunctus est. Eius corpus in Coemeterio Patris Chaizii sepultum est.
Indagationes geognosticae de regione Lutetiensi factum revelarunt, quod in alternatione aquae dulcis et aquae salsae superficies terrae mutabatur. Osteologiam multarum veterum bestiarum vertebratarum comparavit, quod multi alii periti consequebantur. In zoologia typos statuit, quorum singuli propria sua aliis typis neglectis ostenderent. Magni momenti erant eius collectiones in historia naturali; insuper fuit systematicus summus, indagator egregius, magister entheus, orator captans, homo politicus, patriota numquam vacillans. Scholae et protestantes in Francia ei gratias multas agere debent. Animi Germanici atque linguae Theodiscae peritus fuit, ita ut res progressivas in Germania vigentes facile comperire et magni aestimare posset.
Asteroides 9614 Cuvier in eius honorem nominatus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.